Enele Sopoaga
Enele Sopoaga (natus die 10 Februarii 1956) est politicus Tuvalus.
Frater maior natu Saufatu Sopoanga primus minister ab anno 2002 ad 2004 meruit. Enele Sopoaga, in insula Nukufetau natus, alumnus est universitatis Oxoniensis, ubi rebus diplomaticis studuit, et universitatis Sussexiensis ubi gradum magistri anno 1994 ascendit. Ab anno 1980 usque in 1996 apud ministeria nonnulla regiminis Tuvaluensis operam dedit. Legatus patriae apud Nationes Unitas ab anno 2001 usque in 2010. A die 16 Septembris 2010 aud parlamentum Tuvaluense legatus, minister a rebus externis statim factus est, quod munus usque in diem 24 Decembris eiusdem anni tantum retinuit, primo ministro usque ad hunc diem Maatia Toafa. Cui successore Willy Telavi ex officio mox eiecto, Enele Sopoaga ipse primus minister ad interim die 1 Augusti 2013 creatus est. Comitiis victor die 10 Aprilis 2015 in hoc officio confirmatus est.
Apud concilia climatica Nationum Unitarum orator pro ipso Tuvalu et pro civitatibus insulanis provectibilibus Pacificis esse solebat iam anno 2009, concilio Hauniae habito, anno 2010 ad Cancún, anno 2015 Lutetiae.
Bibliographia
recensere- Losalini Bolatagici, "Tuvalu PM's leadership at COP21 hailed as exceptional" in Fiji Times Online (14 Decembris 2015)
Enele Sopoaga 2010 • Apisai Ielemia 2010 • Taukelina Finikaso 2013 • Simon Kofe 2019 • Panapasi Nelesone 2023 • Paulson Panapa 2024 Capsae cognatae: Primi ministri Tuvalus | |