Mare Balticum

(Redirectum de Balticum)

Mare Balticum,[1][2] antiquis mare Suebicum,[3] est magnum mare marginale oceani Atlantici in Europa situm. Paeninsulam Scandinavicam a ceteris partibus Europae dividit.

Tabula Maris Baltici et regionis circumpositae
Mare Balticum, nubibus in caelo

NaturaRecensere

Maris partes praecipuae sunt Venedicum mare, sinusque Bothnicum, Finnicum et Rigensem. Civitates vicinae sunt Suecia, Finnia, Russia, Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Germania Daniaque. Oceano Fresonico—et sic Oceano Atlantico—apud Tastrem[4] (Danice; Skagen) coniunctum est. Salinitas aquae maris minor quam aquae oceanorum.

FactaRecensere

  • Superficies: 413 000 km²
  • Aquae copia: 21 600 chm³
  • Maxima altitudo: 459 m
  • Altitudo peraeque ducta: 52 m

NomenRecensere

Id mare ex populo Gotico Baltorum sic appellatur. Nomina alia sunt Mare Barbaricum, Mare Orientale, Mare Suebicum (Tacitus), et Mare Sarmaticum. Danice Østersøen, Estonice Läänemeri, Finnice Itämeri, Lettonice Baltijas jūra, Lituane Baltijos jūra, Polonice Morze Baltyckie, Russice Балтийское море, Suecice Östersjön, Theodisce Ostsee appellatur.

InsulaeRecensere

Tot insulae in Mari Baltico sunt, ut numerus exactus eorum referre non posse. Insulae maiores e.g. sunt:

  • Finnia: Alandia
  • Suetia: Gotland et Öland
  • Estonia: Hiiumaa et Saaremaa
  • Polonia: Wolin
  • Polonia Germaniaque: Usedom
  • Germania: Rugia, Hiddensee, Fehmarn
  • Dania: Seelant sive Seland, Funis, Lolland, Bornholm

FluminaRecensere

Maxima flumina Mari Baltico adfluentes sunt: Travena (Germania), Viadua sive Oder sive Odra (Germania Poloniaque), Vistula sive Weichsel sive Wisla (Polonia), Memela sive Neman sive Nemunas (Lituania et regio Kaliningradensis Russiae), Torneälven (Suetia) et Neva (Russia).

PortusRecensere

NotaeRecensere

  1. "Mare Balticum": Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 30. Cf. titulum operis Caroli Adolphi Forselii Disquisitio caussarum Sveciam bellis trans mare Balticum implicantium (1830) (Textus apud Google Books)
  2. "Mare Suecicum ... vide Mare Balticum": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Cornelius Tacitus, De origine et situ Germanorum 45.2.2.
  4. Anglica Vicipaedia

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Ojaveer H., A. Jaanus, B. R. MacKenzie, G. Martin, S. Olenin, et al. 2010. "Status of Biodiversity in the Baltic Sea." PLoS ONE 5(9):e12467. doi:10.1371/journal.pone.0012467.

Nexus externiRecensere