Thermae Romanae
Tempore Imperii Romani Thermae (-arum, f.pl.) (verbum deductum a Graeco θερμός, "calidus") et balnea (-orum, n.pl.)[1] (Graece βαλανείον) fuerunt aedificia lavandi. Thermae et balineae apud auctores antiquos magnifica opera ab imperatoribus erecta significare solebant, cum balneum sive balnea pro lavacris minoribus sive privatis in usu essent, quorum Romae magnus numerus exstabat[2], saepe autem haec verba inter se commutabantur.
Census circa annum 400[3] refert Romae undecim thermae publicae et 856 balinea privata fuisse. Sed plurimis urbibus Romanis fuerunt thermae, quae non solum loci lavandi, sed etiam amicos salutandi vel negotia faciendi erant. Balneis etiam domus privatae ac castra instructa sunt. Etsi verbum Graecum θερμός fontes calentium aquarum indicat, tamen thermae Romanae aqua fluminis adiacentis aut saepius aquaeductu suppeditari solebant. Omnibus licebat gratis vel parva pecunia thermas publicas adire.
Partes thermarum
recensereRomani in thermis natare et se exercere potuerunt. In apodyterio vestes posuerunt, quae a servo custodiebantur. In palaestra se exercuerunt. In caldario in aqua calida, quae sic dicto hypocausto calefieri solebat, natare potuerunt. In tepidario aqua erat tepida, id est neque calida neque frigida, in frigidario autem, ut nomen indicat, frigida. Etiam piscinae aqua erat frigida. Praeterea plerumque exstabat laconicum aut sudatorium, caldario multo calidius, camino calefactum.
Thermae in urbe Roma sitae
recensereThermae in provinciis adhuc visibiles
recenserePinacotheca
recensere-
Thermae Antoninianae
-
Thermae Diocletiani
Nexus interni
- "Tepidarium", tabula a Theodoro Chassériau picta
Notae
recensere- ↑ balineum vel contractum balneum, ī, n., balinea vel balnea, ōrum, n., plerumque autem heteroclitice balineae vel balneae, ārum, f.
- ↑ Harry B. Evans, Water Distribution in Ancient Rome (University of Michigan Press, 1994, 1997), pp. 9–10 in interrete.
- ↑ Notitia regionum urbis Romae
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad thermas spectant (Ancient Roman baths in Rome, Ancient Roman thermae). |