Domus Romanae habebant multa cubicula: atria, alas, cubicula, culinam, exedram, peristylium, tabernas, tablinum, triclinium, et vestibulum.

Domus Romanus

CubiculaRecensere

AtriaRecensere

Atrium iacet propter ianuam et vestibulum. Est umbilicus domi et magnus est. Atrium habet compluvium et impluvium et parietes decorantur speciosis picturis.

CubiculumRecensere

Cubicula sunt parva conclavia dormitoria.

CulinaRecensere

Culina est parva et sublustris. Impletur fornaculis et saepe ancillis. Cibus in culina servatur.

ExedraRecensere

Exedra est magna et propter peristylium. Parietes et sola decorantur contortulis picturis hortum et volucrum.

PeristyliumRecensere

Peristylium est cavaedium porticibus circumdatum, in quo saepe sunt etiam piscinae, statuae, silani, plantae.

TabernaRecensere

Tabernae sunt aediculae viae oppositae, in quibus variae res venduntur.

TablinumRecensere

Tablinum est cubiculum pecuniae, tabularum, et imaginum. Solum tesselatum saepe est.