Impluvium erat in domo Romana atrii pars infra compluvium sita ubi pluvia colligebatur et in cisternam ducebatur. Saepe impluvium marmore vestiebatur.

Impluvium Domus fauni Pompeiis sitae.

Varro haec de impluvio compluvioque dicit:

Cavum aedium dictum qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad communem omnium usum. In hoc locus si nullus relictus erat, sub divo qui esset, dicebatur testudo ab testudinis similitudine, ut est in praetorio et castris. Si relictum erat in medio ut lucem carperet, deorsum quo impluebat, dictum impluvium, susum qua compluebat, compluvium: utrumque a pluvia.[1]

NotaeRecensere

  1. Marcus Terentius Varro, De lingua Latina 5.161.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad architecturam spectat. Amplifica, si potes!