Cavaedium
Cavaedium[1] (-ii, n.) sive cavum aedium[2] est area circum aedificiis inclusa media in domo Romana.
Cavaedium in litteris Romanis
recensereFontes praecipui sunt Varro et Vitruvius.
Varro explicat:[3] Cavum aedium dictum qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad communem omnium usum. In hoc locus si nullus relictus erat, sub divo qui esset, dicebatur testudo ab testudinis similitudine, ut est in praetorio et castris. Si relictum erat in medio ut lucem caperet, deorsum quo impluebat, dictum impluium, susum qua compluebat, compluium: utrumque a pluvia.
Vitruvius quinque genera cavorum aedium distinguit:[4]
[1] Cava aedium quinque generibus sunt distincta, quorum ita figurae nominantur: tuscanicum, corinthium, tetrastylon, displuviatum, testudinatam. Tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum incurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium conpluvium deiectus. In corinthiis isdem rationibus trabes et conpluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes in circuitione circa columnas componuntur. Tetrastyla sunt, quae subiectis sub trabibus angularibus columnis et utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensivis onerantur.
[2] Displuviata autem sunt, in quibus deliquiae aream sustinentes stillicidia reiciunt. Haec hibernaculis maxime praestant utilitates, quod compluvia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum. Sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes stillicidia defluentia, continent fistulae, quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem itaque redundantes restagnant, et intestinum et parietes in eis generibus aedificiorum corrumpunt. Testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.
Cavaedium et atrium
recensereSunt qui cavaedium et atrium diversas aedium partes fuisse arbitrentur[5], cum alii ea nomina idem valere putent.[6]. Neque, quod de cavaedio sive atrio apud scriptores Romanos invenitur neque reperta archaeologiae (ut puta Pompeiis) definitionem securam permittere videntur. Forsitan nomina secundum tempora, regiones, aedium amplitudines varie adhibita sint.[7].
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Plinius ep. 2,17,5
- ↑ Forma cavum aedium apud Varronem (Lingua Latina 5, 33) et Vitruvium (6,3,1).
- ↑ Lingua Latina 5, 33
- ↑ De Architectura 6,3,1-2
- ↑ Ut puta Georg Friedrich Franz Ruperti (1841): Handbuch der römischen Alterthümer, Vol. 1, p. 277-279, in interrete: [1] vel Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannover 8. ed. 1913, Vol. 1, Col. 681-682, vox: Atrium; in interrete: [2]
- ↑ Vox Cavaedium apud gluedideas.com [3]
- ↑ Anthony Rich (3. ed. 1883): Dictionnaire des Antiquités romaines et grecques, in interrete: [4] et imprimis Penelope Allison: Room use in Pompeii houses [5] (Capitulum ex J.-P. Descoeudres: Pompeii Revisited. The Life and Death of a Roman Town. Sydney 1994).