Atrium in architectura Romana fuit medium conclave domus, qualis in Imperio Romano late diffusa erat.

Domus Romana cum atrio conrinthico
Atrium corinthicum in domo Romana Vasione Franciae

Etymologia

recensere

Notio „atrium“ forsitan a verbo ater, quod „fumo denigratum“ valet, deductum est. Hac opinione olim focus in atrio fuisse ponitur, a cuius fumo conclave atrum factum sit. Ex quo etiam liquet, quare scriptores Romani imagines maiorum commemorantes de "fumosis imaginibus" loquantur.[1]

Atrium domus Romanae

recensere

Atrium fuit conclave rectangulare media in domo situm, a quo conclavia adiacentia inita sunt. Familiae commorationi fuit; ibi imagines maiorum in armariis et supellex in cartibulis expositae sunt. Initio erat tectum sive testudinatum; a saeculo autem secundo a.C.n. Romani architecturam Graecam secuti partem tecti apertam relinquebant, per quod foramen compluvium dictum lux pluviaque intrarent; aqua in impluvio collecta in cisternam deducebatur.

Atrium in architectura post Imperium Romanum delapsum

recensere

Nexus interni

  1. Cic. Pis. 1.; Sen. ep. 44, 5

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Atria spectant.