Bene advenisti in Vicipaediam!

(Redirectum de Main Page)
Vicipaedia est libera encyclopaedia, ad quam augendam omnes invitantur.
Pagina mensis
Homerus (protome Musei Britannici)
Homerus (protome Musei Britannici)

Sermo Homericus vel lingua Homerica est lingua Graeca quam hodie in carminibus Homericis legimus, a vetustis vatibus olim ex dialectis Ioniae et Aeoliae arte confectam, insertis formulis antiquissimis fortasse paene usque ad Mycenaeam aetatem referendis. Quibus additur licentia poetica plurima qua linguam Graecam rhythmo dactylico — ∪ ∪ poetae accomodabantː nam hexametrum dactylicum gentes non indoeuropaeae Graecis tradidisse putantur, quoniam hic versus parum idoneus ad Hellenicum sermonem rhythmandum videtur. Itaque philologi "linguam Homericam ab hexametro creatam esse" repetere solent. Orthographiam hodiernam et divisionem textumque poematum Homericorum tertio et secundo saeculo a.C.n. finierunt Alexandrini grammatici, e quibus maxime notus fuit Aristarchus.

Poemata Homerica antiquissimae litterae Graecae hodie servatae manent, quoniam tabellae Mycenaeae dictae et lineari B scriptura notatae nihil aliud nisi inventaria administrationis tradiderunt. Multi poetae posteriores hanc linguam imitati suntː quocirca dictio epica quoque appellatur. Ex ipsa textus traditione multae difficultates philologicae ortae sunt. Nam primus nucleus poematum Homericorum circa 800 a.C.n. compositus creditur in colonia quadam Graeca Asiae Minoris. Ibi enim Homerum - si quidem talis poeta umquam fuit - vitam egisse constat sive Smyrnae sive in alia civitate litoris aut circumiacentium insularum. Certe Homerus dictionem epicam non ipse excogitavit sed a multis praecessoribus iam elaboratam accepit. Oraliter aliquamdiu Ilias et Odyssea traditae sunt per vates qui versus addere vel mutare poterant (nam Graeci ἀοιδοί non tantum carmina aliorum canebant sed etiam propria opera componere callebant). Litteris tempore incerto primum mandatae sunt, fortasse ab Homeridis in insula Chio unde tyrannus Atheniensis Pisistratus volumina accersivit quae Atheniensibus exemplar publicum fierent
Imago mensis
Phoenix et Ulixes apud Achillem, e libro 9 Iliadis. Patroclus post Achillem stat. Haec hydria nunc est in Collectu Antiquitatum Monacensi.
Phoenix et Ulixes apud Achillem, e libro 9 Iliadis. Patroclus post Achillem stat. Haec hydria nunc est in Collectu Antiquitatum Monacensi.

Phoenix et Ulixes apud Achillem, e libro 9 Iliadis. Patroclus post Achillem stat. Haec hydria nunc est in Collectu Antiquitatum Monacensi.

Nuntii

2024

  • 13 Aprilis: Irania plus quam 300 missilia in Israël excutit. Plurima eorum ab Israël, eius sociis necnon Iordania intercipiuntur; aliqua stationes militares leviter laedunt. A partibus praecipitantibus autem una puella graviter laeditur.
OTAN
OTAN
Alexius Navalnyj
Alexius Navalnyj
Alexander Stubb
Alexander Stubb
Gabriel Attal
Gabriel Attal
  • 9 Ianuarii: Gabriel Attal ab hoc die primus minister Franciae meret, omnium usque hodie iuvenissimus, solus qui se homosexualem esse nuntiaverit.

2023

Iacobus Delors
Iacobus Delors
Henricus Kissinger anno 2016
Henricus Kissinger anno 2016
  • 29 Novembris: Henricus Kissinger, pristinus Civitatum Foederatarum Secretarius Civitatis centum annos natus in Connecticuta moritur.
Xaverius Gerardus Milei
Xaverius Gerardus Milei
Li Krqiang anno 2018
Li Krqiang anno 2018
Translatio hebdomadalis
Sepulcrum manuum
Sepulcrum manuum.

Hanc paginam Latine converte s.t.p.:

nl:Graf met de handjes → ??

Sepulcrum monumentale in Nederlandia.
Participatio tua

de / en / eo / es / ia / it / no / ro / ru / tl

Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.

Opes et commendationes
Eruditio Latina

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.

Alia incepta

Vicipaedia a Vicimedia Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:

Vicilibri Vicilibri
Tractatus enchiridiaque
Victionarium Victionarium
Dictionarium liberum
Vicicitatio Vicicitatio
Citationum collectio
Vicimedia Communia Communia
Thesaurus imaginum et sonorum
Vicifons Vicifons
Fontes liberae
Viciversitas Viciversitas
Libera instrumenta discendi
Vicispecies Vicispecies
Index specierum
Vicidata Vicidata
Repositorium datorum liberum
Vicifunctiones Vicifunctiones
Repositorium functionum liberum
MediaWiki MediaWiki
Programma interretiale vici liberum
Vicivia Vicivia
Directorium viaticum liberum
Vicinuntii Vicinuntii
Nuntii liberi
Meta Meta
Inceptorum Vicimediorum coordinatio
Incubator Incubatrix
Vicipaediae nondum probatae
Aliam linguam adhibere