Iesus Nazarenus (Graece Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος; Neograece Ιησούς ο Ναζωραίος; Hebraice יהשוה vel יֵשׁוּעַ Yēšū[a]; natus circa 5 a.C.n.; mortuus anno 30 aut 33),[1] etiam Iesus Christus et Iesus tantum appellatus, fuit praedicator(en) et religiosus dux Iudaeus,[2] qui paene duo millennia est principalis figura Christianitatis, maximae orbis terrarum religionis. Plurimi Christiani credunt eum esse incarnationem(en) Dei Filii et messiam exspectatum, ipsum Christum(en) in bibliis Hebraicis praedictum.

Wikidata Iesus
Res apud Vicidata repertae:
Iesus: imago
Iesus: imago
Nativitas: 5 a.C.n.; Bethleem
Obitus: 7 Aprilis 30 CE, 3 Aprilis 33 CE; Calvaria
Patria: Herodian Kingdom of Judea

Familia

Genitores: Iosephus, Deus Pater, no value; Maria
Coniunx: unknown value
Proles: no value
Familia: Sacra Familia, Davidic line

Memoria

Sepultura: unknown value, Ecclesia Sancti Sepulchri, Talpiot Tomb, Garden Tomb, empty tomb, Hierosolyma
(feriae die Dies Natalis Christi, Pascha, Feasts of the Lord Jesus Christ)

Plurimi[3] quem Christiani Filium Dei,[4] qui salvationem et reconciliationem Dei et hominum praebuit, quod pro peccatis humanis sacrificatus est atque a mortuis resurrexit.[5][6] Forma compendiaria nominis Iesu Christi in usu liturgico Catholico est D.N.I.C. ('Dominus Noster Iesus Christus').

Iesu vitae fontes maximi momenti sunt quattuor: canonica Bibliorum Christianorum evangelia, ex quibus homines docti partim variis finibus vitae Iesu describere studebant. Praeter ea, quae in Novo Testamento relata sunt, cum litteris non Christianis comparata sunt, ut chronologia Iesu vitae verisimilis reperiretur.

Maxima historiographorum pars eum magistrum (Hebraice rabbinum) Iudaicum ex Galilaea oriundum describunt, qui in Iudaea praedicavit et aegros sanavit,[7] a Ioanne Baptista baptizatus et iussu Pontii Pilati Hierosolymis cruci fixus est, quod rebus novis studuisset.[8]

De nominibus

recensere
 
Opinabilis Iesu imago. Opus tessellatum saeculi sexti.

Nomen Latinum Iesus (-ú, m.) Graeco Ίησοῦς (-οῦ Iēsoûs) respondet, quod appellationem Hebraicam reproducit ישוע vel ישו yĕšūa‘ atque Aramaicam Jeshua et Jeshu vel denuo Jehoshua. Arabice sonat عيسى‎ ʿIsa. Sententia nominis etymologica fuit 'Yahveh est sospitatio' seu 'Yahveh salvat': in historia conceptionis Iesu in evangelio Matthaei angelus sic Iosephum de Maria alloquitur: "pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum."[t 1][9] Etiamsi hoc nomen proprium in una aliave versione frequenter apparuerat, Veteri Testamento nulla persona tali nomine vocata praestantius vita publica memoriae fuit mandata. Saeculo autem II a.C.n. hoc nomen auctori libri Ecclesiastici datum est ("Iesus filius Sirach Ierosolymita," Graece Ἰησοῦς υἱὸς Σειρὰχ Ἱεροσολυμίτης).[10] Attribuitur etiam alicui Iesu Christi proavo in indice evangelii Lucae genealogico[11] et cuidam Pauli discipulo.[12]

Nomen eius plenius illis temporibus Iesus Nazarenus enuntiatus est, Graece Ἰησοῦς ὁ Ναζαρηνός[13] vel Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος: Nazareth enim in illa urbe habitabat. Sic enim in evangelio Iohannis de litteris INRI in Cruce inscriptis explicatur: "Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: 'Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum' . . . et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece."[t 2][14] At plenissime "Iesus a Nazareth Galilaeae" appellatus est ob regionem Galilaeam ubi Nazareth iacet: ita evangelium Matthaei refert: "Populi autem dicebant, 'Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.'"[t 3][15]

Eius titulus usitatissimus inter Christianos (quorum nuncupatio ex hoc ipso titulo trahitur) est Christus (Graece ὁ χριστός) 'unctus' significans. Reges enim et prophetae Iudaeorum olim uncti erant et Hebraice משיח mašíaḥ 'unctus' nuncupati. In historia igitur nativitatis in evangelio Matthaei, magis de rege Iudaeorum nuper nato postulantibus, Herodes rex "sciscitabatur . . . ubi Christus nasceretur."[t 4][16] Petrus in eodem evangelio proclamavisse dicitur "tu es Christus", ut qui diceret "Messias es" vel "Unctus es".[t 5][17] Mox reperitur titulus cum nomine proprio coniunctus, sed in evangeliis rarissime: ter apud Matthaeum, "Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus,"[t 6][18] bis apud Iohannem, "ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum,"[t 7][19] crebriter in epistulis Pauli. Hic autem titulus rapidissime ab aliis sicut nomen interpretatus est si verba Suetonii recte intelleguntur, qui de Claudio refert: "Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit."[20]

Bis in evangelio Iohannis verbum illud Hebraicum litteris Graecis (et mox Latinis) scribitur, ὁ Μεσσίας 'Messias'. Ita Petro nuntiatur: "Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus."[t 8][21]

Aliis nuncupationibus Dominus additur, quod (secundum Actus Apostolorum) "et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis,"[t 9][22] atque quod discipuli iam Domine communiter magistrum suum appellabant, qui secundum evangelium Matthaei respondit: "Non omnis, qui dicit mihi: 'Domine, Domine,' intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. Multi dicent mihi in illa die: 'Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus?'"[t 10][23]

Prima aetas

recensere
 
Sacra Familia: Iosephus, Maria (dextra), et Iesus (dextra), cum Elizabetha et Ioanne Baptista eius filio, in fabula secundum Lucam. Pictura a Raphaele picta, 1507.

De paternitate Iesu (re Christianis praecipua) fontes proximi, scilicet epistulae Pauli et evangelium Marci, nihil dicunt nisi quod "Dei filius" fuit (hi auctores neque de Maria Iesú matre neque de Iosepho referunt). Prima iam evangelii Marci verba sunt "Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei."[t 11][24] Ibi verba υἱοῦ τοῦ Θεοῦ "filii Dei" e multis libris manu scriptis absunt. Mox genealogia Iesu in evangeliis canonicis bis modis discrepantibus exscribitur, videlicet Matthaei ad initium operis et Lucae post conceptús et nativitatis narrationes. Lucas genealogiam ascendentem evolvit Iesú ab Iosepho et patre et avo et proavis, Adam usque et Deum Adami patrem.[t 12][25] Matthaeus a capite genealogiam evolvit, sed ab Abrahamo tantum et usque ad Iosephum (qui filium Iacobi, minime Eli, esse dicitur).[26] Unde lector credere potuerit Iesum filium esse Iosephi, nisi vel verba Lucae "Iesus . . . ut putabatur filius Ioseph"[t 12][25] legisset, vel historiam conceptús apud Matthaeum, vel historias somniorum et angelorum apud ambos. Apud Lucam Dei nuntius, nomine Gabriel, Mariam interpellare describitur:

Missus est angelus Gabriel a Deo . . . ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: "Ave, gratia plena, Dominus tecum. . . . Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis." Dixit autem Maria ad angelum: "Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" Et respondens angelus dixit ei: "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.[t 13][27] Apud Matthaeum, Maria iam gravida, nuntius ab Iosepho videtur: "Ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: 'Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.'"[t 1][9]

Duae historiae de Iesu nativitate in eisdem fontibus leguntur. Apud Lucam enim de descriptione in Bethleem narratur: eo Iosephum cum uxore gravida profectum esse, quae ibi "peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio:"[t 14][28] statimque pastores, in regione circumiacente noctu pecora sua custodientes, ab angelo Dei incitatos, inter se dixisse: "'Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis' Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio."[t 15][29] Matthaeus autem, de ratione profectionis ad Bethleem non disserens, visitatores alios eo venisse asseverat, scilicet magos a stella conductos, "et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam."[t 16][30]

Res paucae quas de infantili vita Iesu scimus invenimus in capitibus Matthaeo 1–2 et in capite Lucas 2 in Novo Testamento. Super praeciso anno nativitis Iesu Christi nonnullae scholae theologicae christiane invicem disputaverunt. Plurimi credunt Iesum anno circa 750 A.U.C. (4 a.C.n. calendarii Christiani), circiter ante mortem Herodi tetrarchi esse natum. Legimus in Matthaeo Evangelio Herodem Iesum natum necare voluisse propterea quod ipse timuit Novum Regem Messiam in persona Iesu Nazareni esse a prophetis iudaicis praedictum. Cum Herodes vitam Iesu infantis minaturus erat, noctu sopore ab angelo monito, Iosephus iter ad Aegyptum cum uxore sua Maria fecit et cum infante Iesu. Cum Herodes qui vitam infantis Iesu minatus fuit mortem obiit, Iosephus cum familia Nazarethum redidit a quo loco Iesus cognomen "Nazarenus" accepit. Tempore Paschae Hebraicae relatum est puerum Iesum cum parentibus suis terrestribus Iosepho et Maria ad templum Hierosolymae iter fecerunt. Ad domum reversuri pergentes parentes sui observaverunt puerum Iesum comitatu deesse. Celeriter reversi ad Hyerosolymam in templo cum religiosis Iudeis disputantem Iesum redinvenerunt magno cum gaudio. Existimabatur hoc tempore esse natum Iesum annos duodecim.

Vita in evangeliis

recensere
 
Tabula geographica ministerii Iesus.

Vixit circa triginta tres annos Iesus. Evangelia ab Ecclesia apostolica recepta quattuor de ultimis tribus annis ante crucifixionem suam testimonia adhibuerunt Iesum Dei esse filium hominumque salvatorem eos ad Deum appropinquantes. Ut homines Deum ament suasit Iesus Christus id esse veram hominis naturam a Deo benedictam. Iesus discipulos suos mirabilia sancta resque dignas in vita edocebat. Praeterea in Evangeliis conscriptum fuit multos homines aegrotos supranaturali vice sanavisse. Cum Hierosolymam ingressus fuisset, multitudo eum tamquam regem acclamabat. Traditur a Iuda Iscariot uno eorum et Pharisaei eum cum Romanis ceperunt et ad supplicionem condemnarunt. Christiani vere testificant eum ad Inferos descendisse, post triduum ab obitu resurrexisse, et in caelum ascendisse.

De fontibus

recensere

Fontes antiquissimi nobis servati sunt epistulae Paulinae, Sancto Paulo tributae (qui anno fere 67 mortuus est): ille Iesum nunquam vidit, sed de eo a discipulis certiorem factus est. Eodem fere tempore Actus Apostolorum scripti sunt, iam ante Pauli mortem de qua nihil dicitur. In his operibus nonnulla de doctrina vel praedicatione Iesu legimus sed perpauca de vita. Fontes igitur maximi momenti sunt vitae Iesu antiquiores, quorum quattuor tantum integre servantur, canonicae dicta quia in canone Novi Testamenti receptae sunt. Eruditos plurimi primam earum esse censentur evangelium secundum Marcum.

Sententiae

recensere

Sententia Christianae religionis

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam religio Christiana.

Christiani opinantur per Novum Testamentum et in Testameno aedificantes traditiones eum Messiam esse in vetere testamento, Filiumque Dei. Fideles Sanctae Trinitatis (plurimae Christianae ecclesiae) secundum fidem ab omnibus saeculis Deus, qui in persona tamen non congruit Patri, sed Filius Dei, qui ad nos venit ad homines salvandos, et ad Deo reconciliandum, quod ad extremum per mortem passionemque postremo resurrectionem suam vicit. (Ioannes 3:16.[31]).

Christianorum symboli pars centrica exponit Iesum, atque eius quaestiones disputationis.

Iam veteres Christiani intellexerunt non omnes idem de Redemptore suo gravissimum significanti ducunt, quam ii. Hoc dicitur una mente a Sancto Paulo: "nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;" (Ad Corinthios I, 1, 23). Ab ovo personae quaestio semper dissensio erat.

Scientia christologica nominata exponit, quis Iesus ex sacrae doctrinae ratione fuerit. Argumentatio Christologica desiderat personae quiditatem actaque Iesu secundum ad eum spectantes profetiae veteris testamenti, ipsumque fassas sententias evangelicas, ceterosque doctrinas eum demonstrare eiusque aestimare.

Divinitatis Iesu quaestiones in iis, quae dicuntur concilia, disputarunt et sententiam tulerunt. Primum concilium Constantinus I anno 325 Nicaeae habuit, ut unitatem imperii sustineret, sed ab eo iudicium, quae in origine disputatio theoligica erat, instrumentum politicum formatum est. In his conciliis constituta est ecclesia universalior quam senior, et interim sectae, exemplio gratia Ariani, solutae sunt.

Categoriam variam formant antitrinitarii, qui de Iesu quiditatis sententia singulari sunt accessu: inclinatio antitrinitaria instituta saeculo sexto decimo, primo in Transsilvania quo facto Edicti in Torda, motus autem iam a concilio Nicaeo religionem minorem significavit inter Christianos.

Nonnulli se Christianos putati greges—Testes Iehovah, Ecclesia Scientiae Christianae, Mormoni, at alii—in divinitate Iesu haud credunt, solum a Deo inspiratum arbitrantur.

Plurimi Christiani unum Deum, qui ex trinitate, qua Iesus unus est, constat, et Iesum esse messiam sive Christum in Vetere Testamento praedictum credunt. Christiani Iesum in cruce mortuum esse—ideo crux est primum religiosum Christianismi signum—et eum postea revixisse et eum hominem curare, credunt.

Sententia Iudaeae religionis

recensere

Iudaei Iesum falsum Messiam rentur, orthodoxique Iudaeae adhuc semper rectae Messiae adventum expectant. Iesus solus miraculorum auctorem hominemquem turbulentum perditum opinantur, sed cognorunt? magnum magistrum esse. Biblia Iudaeae (Talmud) Jesu dicit.

Iesu (Hebraice ישו) secundum mysticam numerologiam, JESU 315 respondet, hic numerus vero tria nomina operiunt yemach shemo vezichro litterarum verbum Hebraicae appellationis,[32] quod 'obliviscere eius nominis' significare potest, idque valde prope stat Iesua nomen personale (vel mutationem reri potest).

Sententia Islamicae religionis

recensere

Musulmani Iesum inter numerum esse fatidicorum antiquissimorum dilectissimorumque Dei et messiam quoque credunt, etsi huic significationem dissimilem cui Christianorum attribuunt, i.e. divinitatem Iesu non credunt. Plurimae religiones aliae interpretationem animi ullam praecipuam Iesu non attribuunt.

Pelliculae selectae

recensere
  1. Sanders 1993: 249.
  2. Vermes 1981: 20, 26, 27, 29.
  3. "Plurimi", quod Christianitas fide unita non est; e.g., non omnes ecclesiae sive denominationes Trinitatem confitentur aut Concilium Nicaenum Primum agnoscunt.
  4. Secundum notionem Trinitatis, Iesus est Deus ut persona Filii.
  5. Wayne Grudem, Systematic Theology: An Introduction to Biblical Doctrine (Grand Rapids: Zondervan, 1994), 568–603. ISBN 0-310-28670-0.
  6. J. E. Lesslie Newbigin, theologus et episcopus, docet: "The whole of Christian teaching would fall to the ground if it were the case that the life, death, and resurrection of Jesus were not events in real history but stories told to illustrate truths which are valid apart from these happenings," in: The Gospel In a Pluralist Society (Londinii: SPCK, 1989), 66.
  7. Bart D. Ehrman, Lost Christianities: The Battles for Scripture and the Faiths We Never Knew (Oxford University Press, 2003), 96.
  8. Raymond E. Brown, The Death of the Messiah: from Gethsemane to the Grave: A Commentary on the Passion Narratives in the Four Gospels (Novi Eboraci: Doubleday 1994),964; et alii fontes.
  9. 9.0 9.1 Evangelium Matthaei 1.20–21 (versio Vulgata, sicut et infra).
  10. Ecclesiasticus 50.27.
  11. Evangelium Lucae 3.29.
  12. Epistula ad Colossenses 4.11.
  13. Evangelium Marci 1.24; Evangelium Lucae 4.34.
  14. Evangelium Iohannis 19.19-20
  15. Evangelium Matthaei 21.11.
  16. Evangelium Matthaei 2.4.
  17. Plenius: "Tu es Christus, filius Dei vivi." Evangelium Matthaei 16.16.
  18. Evangelium Matthaei 1.16 (in genealogia Iesú), cf. 27.17 et 22 (verba Pilati)
  19. Evangelium Iohannis 17.3; confer 1.17.
  20. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Claudius" 25.
  21. Evangelium Iohannis 1.41, cf. 4.25.
  22. Actus Apostolorum 2.36.
  23. Evangelium Matthaei 7.21-22.
  24. Evangelium Marci 1.1.
  25. 25.0 25.1 Plenius: "Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli ... qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei." Evangelium Lucae 3.23-38.
  26. Evangelium Matthaei 1.1-16
  27. evangelium Lucae 1.26–35.
  28. Evangelium Lucae 2.7.
  29. Evangelium Lucae 2.15-16.
  30. Evangelium Matthaei 2.11–12.
  31. [1].
  32. Franciscus Badinyi Jós, A Káld-pártus hagyomány és a magyarok Jézus-vallása, p. 120.

Textus primi

recensere
  1. 1.0 1.1 ἰδοὺ ἄγγελος κυρίου κατ’ ὄναρ ἐφάνη αὐτῷ λέγων, Ἰωσὴφ υἱὸς Δαυίδ, μὴ φοβηθῇς παραλαβεῖν Μαριὰμ τὴν γυναῖκά σου, τὸ γὰρ ἐν αὐτῇ γεννηθὲν ἐκ πνεύματός ἐστιν ἁγίου· τέξεται δὲ υἱὸν καὶ καλέσεις τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ἰησοῦν, αὐτὸς γὰρ σώσει τὸν λαὸν αὐτοῦ ἀπὸ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτῶν.
  2. ἔγραψε δὲ καὶ τίτλον ὁ Πιλᾶτος καὶ ἔθηκεν ἐπὶ τοῦ σταυροῦ· ἦν δὲ γεγραμμένον· Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος ὁ βασιλεὺς τῶν Ἰουδαίων . . . καὶ ἦν γεγραμμένον Ἑβραϊστί, Ἑλληνιστί, Ρωμαϊστί.
  3. οἱ δὲ ὄχλοι ἔλεγον, Οὗτός ἐστιν ὁ προφήτης Ἰησοῦς ὁ ἀπὸ Ναζαρὲθ τῆς Γαλιλαίας.
  4. ἐπυνθάνετο . . . ποῦ ὁ χριστὸς γεννᾶται.
  5. ἀποκριθεὶς δὲ Σίμων Πέτρος εἶπεν, Σὺ εἶ ὁ χριστὸς ὁ υἱὸς τοῦ θεοῦ τοῦ ζῶντος.
  6. Ἰωσὴφ τὸν ἄνδρα Μαρίας, ἐξ ἧς ἐγεννήθη Ἰησοῦς ὁ λεγόμενος χριστός.
  7. ἵνα γινώσκωσιν σὲ τὸν μόνον ἀληθινὸν Θεὸν καὶ ὃν ἀπέστειλας Ἰησοῦν χριστόν.
  8. Εὑρήκαμεν τὸν μεσσίαν· ὅ ἐστιν μεθερμηνευόμενον χριστός.
  9. καὶ κύριον καὶ χριστὸν αὐτὸν ὁ Θεὸς ἐποίησε, τοῦτον τὸν Ἰησοῦν ὃν ὑμεῖς ἐσταυρώσατε.
  10. Οὐ πᾶς ὁ λέγων μοι, Κύριε κύριε, εἰσελεύσεται εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν, ἀλλ’ ὁ ποιῶν τὸ θέλημα τοῦ πατρός μου τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς. πολλοὶ ἐροῦσίν μοι ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ, Κύριε κύριε, οὐ τῷ σῷ ὀνόματι ἐπροφητεύσαμεν;
  11. Ἀρχὴ τοῦ εὐαγγελίου Ἰησοῦ χριστοῦ, υἱοῦ τοῦ Θεοῦ.
  12. 12.0 12.1 Καὶ αὐτὸς ἦν ὁ Ἰησοῦς ὡσεὶ ἐτῶν τριάκοντα ἀρχόμενος, ὢν, ὡς ἐνομίζετο, υἱός Ἰωσήφ, τοῦ Ἠλί ... τοῦ Σήθ, τοῦ Ἀδάμ, τοῦ Θεοῦ.
  13. ἀπεστάλη ὁ ἄγγελος Γαβριὴλ ἀπὸ τοῦ Θεοῦ ... πρὸς παρθένον μεμνηστευμένην ἀνδρὶ, ᾧ ὄνομα Ἰωσὴφ, ἐξ οἴκου Δαυῒδ, καὶ τὸ ὄνομα τῆς παρθένου Μαριάμ. καὶ εἰσελθὼν ὁ ἄγγελος πρὸς αὐτὴν εἶπε· Χαῖρε, κεχαριτωμένη· ὁ Κύριος μετὰ σοῦ· εὐλογημένη σὺ ἐν γυναιξίν ... Μὴ φοβοῦ, Μαριάμ· εὗρες γὰρ χάριν παρὰ τῷ Θεῷ. καὶ ἰδοὺ συλλήψῃ ἐν γαστρὶ καὶ τέξῃ υἱόν, καὶ καλέσεις τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ἰησοῦν. οὗτος ἔσται μέγας καὶ υἱὸς ὑψίστου κληθήσεται, καὶ δώσει αὐτῷ Κύριος ὁ Θεὸς τὸν θρόνον Δαυῒδ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, καὶ βασιλεύσει ἐπὶ τὸν οἶκον Ἰακὼβ εἰς τοὺς αἰῶνας, καὶ τῆς βασιλείας αὐτοῦ οὐκ ἔσται τέλος. εἶπε δὲ Μαριὰμ πρὸς τὸν ἄγγελον· Πῶς ἔσται μοι τοῦτο, ἐπεὶ ἄνδρα οὐ γινώσκω; καὶ ἀποκριθεὶς ὁ ἄγγελος εἶπεν αὐτῇ· Πνεῦμα ἅγιον ἐπελεύσεται ἐπὶ σέ καὶ δύναμις ὑψίστου ἐπισκιάσει σοι· διὸ καὶ τὸ γεννώμενον ἅγιον κληθήσεται υἱὸς Θεοῦ.
  14. καὶ ἔτεκεν τὸν υἱὸν αὐτῆς τὸν πρωτότοκον· καὶ ἐσπαργάνωσεν αὐτὸν καὶ ἀνέκλινεν αὐτὸν ἐν τῇ φάτνῃ, διότι οὐκ ἦν αὐτοῖς τόπος ἐν τῷ καταλύματι.
  15. οἱ ἄνθρωποι οἱ ποιμένες εἶπον πρὸς ἀλλήλους· Διέλθωμεν δὴ ἕως Βηθλέεμ καὶ ἴδωμεν τὸ ῥῆμα τοῦτο τὸ γεγονὸς ὃ ὁ Κύριος ἐγνώρισεν ἡμῖν. καὶ ἦλθον σπεύσαντες καὶ ἀνεῦρον τήν τε Μαριὰμ καὶ τὸν Ἰωσὴφ καὶ τὸ βρέφος κείμενον ἐν τῇ φάτνῃ.
  16. καὶ ἐλθόντες εἰς τὴν οἰκίαν εἶδον τὸ παιδίον μετὰ Μαρίας τῆς μητρὸς αὐτοῦ, καὶ πεσόντες προσεκύνησαν αὐτῷ, καὶ ἀνοίξαντες τοὺς θησαυροὺς αὐτῶν προσήνεγκαν αὐτῷ δῶρα, χρυσὸν καὶ λίβανον καὶ σμύρναν. καὶ χρηματισθέντες κατ’ ὄναρ μὴ ἀνακάμψαι πρὸς Ἡρῴδην, δι’ ἄλλης ὁδοῦ ἀνεχώρησαν εἰς τὴν χώραν αὐτῶν.

Bibliographia

recensere
  • Allison, Dale. 1999. Jesus of Nazareth: Millenarian Prophet. Minneapoli: Augsburg Fortress. ISBN 0-8006-3144-7. (Anglice)
  • Benedictus XVI. 2007. Jesus von Nazareth: Von der Taufe im Jordan bis zur Verklärung. Herder. ISBN 978-3-451-29861-5. (Theodisce)
  • Brown, Raymond E. 1993. The Birth of the Messiah: a commentary on the infancy narratives in the Gospels of Matthew and Luke. Ed. secunda. Londinii: Geoffrey Chapman (Anglice)
  • Brown, Raymond E. 1994. The Death of the Messiah: from Gethsemane to the grave: a commentary on the passion narratives in the four gospels. Londinii: Geoffrey Chapman (Anglice)
  • Brown, Raymond E. 1997. An Introduction to the New Testament. Novi Eboraci: Doubleday. ISBN 0-385-24767-2. (Anglice)
  • Cohen, Shaye J. D. 1987. From the Maccabees to the Mishnah. Philadelphiae: Westminster Press. ISBN 978-0-664-21911-6. (Anglice)
  • Cohen, Shaye J. D. 2001. The Beginnings of Jewishness: Boundaries, Varieties, Uncertainties. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0-520-22693-3. (Anglice)
  • Crossan, John Dominic. 1993. The Historical Jesus: The Life of a Mediterranean Jewish Peasant. Novi Eboraci: HarperSanFrancisco. ISBN 0-06-061629-6. (Anglice)
  • Crossan, John Dominic. 1995. Who Killed Jesus?: Exposing the Roots of Anti-Semitism in the Gospel Story of the Death of Jesus. Franciscopoli: HarperSanFrancisco. ISBN 978-0-06-061671-7. (Anglice)
  • Davenport, Guy, et Benjamin Urrutia, conv. 1996. The Logia of Yeshua: The Sayings of Jesus. Vasingtoniae: Counterpoint. ISBN 978-1-887178-70-9. (Anglice)
  • De La Potterie, Ignace. 1989. The hour of Jesus: The Passion and the Resurrection of Jesus according to John. Novi Eboraci: Alba House. ISBN 978-0-8189-0575-9. (Anglice)
  • Durant, Will. 1944. Caesar and Christ. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-671-11500-6. (Anglice)
  • Ehrman, Bart. 2003. The Lost Christianities: The Battles for Scripture and the Faiths We Never Knew. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-514183-0. (Anglice)
  • Ehrman, Bart D. 2003. The New Testament: A Historical Introduction to the Early Christian Writings. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-515462-2. (Anglice)
  • Fredriksen, Paula. 2000. Jesus of Nazareth, King of the Jews: A Jewish Life and the Emergence of Christianity. Novi Eboraci: Vintage. ISBN 0-679-76746-0. (Anglice)
  • Fredriksen, Paula. 2000. From Jesus to Christ: The Origins of the New Testament Images of Christ. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 978-0-300-08457-3. (Anglice)
  • Finegan, Jack. 1998. Handbook of Biblical Chronology. Ed. retractata. Peabody Massachusettae: Hendrickson Publishers. ISBN 1-56563-143-9. (Anglice)
  • Fuller, Reginald H. 1965, The Foundations of New Testament Christology. Novi Eboraci: Scribners. ISBN 0-227-17075-X. (Anglice)
  • Hesemann, Michael. 2009. Jesus von Nazareth: Archäologen auf den Spuren des Erlösers. Augsburg. ISBN 978-3-86744-092-9. (Theodisce)
  • Meier, John P. A Marginal Jew: Rethinking the Historical Jesus. Novi Eboraci: Anchor Doubleday. (Anglice)
1991. The Roots of the Problem and the Person. Vol. 1. ISBN 0-385-26425-9. (Anglice)
1994. Mentor, Message, and Miracles. Vol. 2. ISBN 038569926. (Anglice)
2001. Companions and Competitors. Vol. 3. ISBN 0-385-46993-4. (Anglice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iesum spectant.
  Vide Iesum in Victionario.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Iesum spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •