Descensus Christi ad Inferos in Christianismo est spatium temporis inter Iesu Christi crucifixionem et resurrectionem, quo animas ab origine mundi ibi captivas ad salutem perduxit.

Descensus Christi ad Inferos in Horis ad usum Parisiensem (Les Petites Heures de Jean de Berry) depicta, saeculo XIV.

Mentio descensus Iesu Christi in mundum mortuorum fit in fidibus apostolorum et Athanasii, secundum quas enim Iesus "descendit ad inferos," quamvis nulla de mortuis liberatis dicunt. Secundum Catholic Encyclopedia, haec narratio primum in Evangelio Nicodemi clare apparet.[1] In Novo Testamento dicit Epistula I Petri "hoc[2] enim et mortuis evangelizatum" esse (4:6). Hanc interpretationem sustinens, Catechismus Catholicae Ecclesiae extollit Epistulam ad Ephesios (4:9), quod asserit eum "descendi[sse] primum in inferiores partes terrae."[3] Ex his locis biblicis interpretationes diversae oriuntur.[4] Descensus Christi ad Inferos die Sabbati Sancti anni liturgici commemoratur.

In arte Christiana, hoc factum etiam appellatur Anastasis (Graece Ἀνάστασις 'resurrectio'), et inventum culturae Byzantinae a rerum gestarum scriptoribus habetur, quod in Occidente saeculo octavo ineunte apparuit.[5]

Notae recensere

  1. K. M. Warren, "Harrowing of Hell," Catholic Encyclopedia (1907–1912).
  2. Id est descensus Christi ad Inferos.
  3. Catechismus Catholicae Ecclesiae, '"Iesus Christus descendit ad Inferos, tertia die resurrexit a mortuis" (articulus 5).
  4. D. Bruce Lockerbie, The Apostle's Creed: Do You Really Believe It (Victor Books, 1977), 53–54.
  5. Leslie Ross, "Anastasis" in Medieval Art: A Topical Dictionary (Greenwood Press, 1996), 10–11.

Bibliographia recensere

  • Alfayev, Hilarion. 2009. Christ the Conqueror of Hell: The Descent into Hades from an Orthodox Perspective. St Vladimirs Seminary Press.
  • Brinkman, Martien E. 2007. "The Descent into Hell and the Phenomenon of Exorcism in the Early Church." In Probing the Depths of Evil and Good: Multireligious Views and Case Studies, ed. Jerald D. Gort, Henry Jansen, et Hendrik M. Vroom. Currents of Encounter: Studies on the Contact between Christianity and Other Religions, Beliefs, and Cultures, 33. Amstelodami et Novi Eboraci.
  • D'Costa, Gavin. 2009. "Part IV: Christ’s Descent into Hell." In Christianity and World Religions: Disputed Questions in the Theology of Religions. Oxoniae: Wiley-Blackwell.
  • Frank, Georgia. 2009. "Christ’s Descent to the Underworld in Ancient Ritual and Legend." In Apocalyptic Thought in Early Christianity, ed. Robert J. Daly, 211–226. Holy Cross Studies in Patristic Theology and History. Grand Rapids Michiganiae: Baker Academic.
  • Pitstick, Alyssa Lyra. 2007. Light in Darkness: Hans Urs von Balthasar and the Catholic Doctrine of Christ's Descent into Hell. Grand Rapids Michiganiae: Eerdmanns.
  • Trumbower, J. A. 2001. "Jesus' Descent to the Underworld." In Rescue for the Dead: The Posthumous Salvation of Non-Christians in Early Christianity. Oxoniae: Oxford Studies in Historical Theology), 91–108.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Descensum Christi ad inferos spectant.