Symbolum Apostolorum
Symbolum Apostolorum vel Credo Apostolorum a primo verbo, antiquum est symbolum fidei Christianae.
- Credo in Deum Patrem omnipotentem,
- Creatorem caeli et terrae.
- Et in Iesum Christum,
- Filium eius unicum, Dominum nostrum,
- qui conceptus est de Spiritu Sancto,
- natus ex Maria Virgine,
- passus sub Pontio Pilato,
- crucifixus, mortuus, et sepultus,
- descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis,
- ascendit ad caelos,
- sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
- inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
- Credo in Spiritum Sanctum,
- sanctam Ecclesiam catholicam,
- sanctorum communionem,
- remissionem peccatorum,
- carnis resurrectionem et vitam aeternam.
- Amen.
Secundum traditionem, ab apostolis in Pentecoste scriptum fuit; fons verus autem incognitus. Videtur scriptum esse ut gnostici refellantur. Concilium Parisiense anno 1210 "de libris theologicis scriptis in Romano" (scil. Francogallice) "et Credo in Deum" confiscandis praecepit: Is qui libros vel philosophicos vel vernaculares retinetur "pro haeretico habebitur".
Adeste Fideles · Adoro te devote · Ad regias Agni dapes · Aeterne Rex Altissime · Agnus Dei · Alma nox · Alma Redemptoris Mater · Alto ex Olympi vertice · Amazing Grace · Angele Dei · Angelus Domini · Anima christi · A solis ortus cardine · Audi benigne Conditor · Aurora, solis nuntia · Ave Maria · Ave maris stella · Ave Regina Coelorum · Ave verum corpus · Beata nobis gaudia · Beate Pastor Petre · Benedictus · Benedictus es Domine Deus · Caelestis agni · Caelestis aulae nuntius · Caelestis urbs Jerusalem · Caelitum Joseph decus · Christe sanctorum · Confiteor · Cor arca · Conditor alme siderum · Credo · Crudeles Herodes Deum · Custodes · Decora lux aeternitatis · Deus tuorum militum · Domare cordis impetus · Genuit puerpera regem · Gloria in excelsis · Gloria Patri · Kyrie · Lauda Sion · Litaniae Lauretanae · Litaniae Sanctorum · Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae · Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Nunc Sancte nobis Spiritus · O Sanctissima · Pange Lingua · Pater noster · Quem pastores laudavere · Regina Caeli · Requiem · Salve Regina · Sanctus · Signore delle cime · Signum Crucis · Stabat Mater · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolorum · Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum · Symbolum Quicumque · Tantum ergo · Te Deum · Tota Pulchra Es · Veni Creator Spiritus · Veni Redemptor Gentium · Veni Sancte Spiritus · Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium