A solis ortus cardine in antiphonario Dominicano fine saeculi XV conscripto e monasterio Sanctae Catharinae Sanctogallensi

A solis ortus cardine est hymnus a Caelio Sedulio strophis Ambrosianis compositus. Hymnus abecedarius est (nam stropha unaquaque a littera sequente abecedarii incipit, nempe strophae primae littera prima est a, secundae b etc.). A Martino Luthero versio Theodisca facta est. Praeter cantum Gregorianum veterem Gulielmus Dufay, Orlandus Lassus, Michael Praetorius, Ioannes Praenestinus, Ioannes Sebastianus Bachius aliique musicam ad carmen Sedulii composuerunt.

Nexus externiRecensere