Aperire sectionem principem
Maria Sanctissima coronata Regina. Opus Caroli Crivelli anno 1493 in Pinacotheca Brera, Mediolani.

Ave Regina Coelorum vel Ave Regina Caelorum est hymnus Virgini Mariae dicatus. Haec prex in liturgia horarum ecclesiae catholicae saepe post completorium inter Quadragesimam recitatur.

TextusRecensere

Verba huius precis sunt:

Ave Regina caelorum,
Ave Domina Angelorum,
Salve radix, salve porta,
Ex qua mundo lux est orta.
Gaude Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa:
Vale, o valde decora,
Et pro nobis Christum exora.

Nexus externiRecensere

  • De hymno in pagina "Precum Latinarum"
  • De hymno in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)