Ave Maria

Prex Christiana Catholica

Ave María est antiquissima precatio Mariæ, Iesu matri, facta, cuius verba ex sacris scripturis sumpta sunt. Prima verba, "Ave, gratia plena, Dominus tecum," accurate sumpta sunt ex Evangelio secundum Lucam, Luca 1:28, cum Gabriel angelus Mariam salutat, notitiam incarnationis Verbi in utero portans.

Maria, Iesu mater, refugium peccatorum. Opus Ludovici Crosio, Taurini

Ave María, grátia plena;
Dóminus tecum.
Benedícta tu in muliéribus,
et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta María, Mater Dei,
ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.

Verba "Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui" sunt sumpta ab eodem Evangelio, Luca 1:42, ubi Sancta Elisabeth salutat Mariam.

Terminatio scripta est ab Ecclesia Catholica, intercessionem Mariae petendi causa.

Oratio Ave Maria praecipuam Rosarii Mariae partem format.

Nexus externusRecensere