Evangelium secundum Lucam
Evangelium secundum Lucam est tertium ex quattuor Novi Testamenti Bibliorum Sacrorum evangeliis canonicis et unum ex tribus evangeliis synopticis, Graece conscriptum, cui sunt viginti quattuor capitula. Cuidam Lucae, ut videtur Graeco Sancti Pauli discipulo, tribuitur
Exemplum dat transmissionis evangelii ad gentes. Tamen, evangelium manifestat profundam scientiam rerum iudaicarum, et ideo monstrat unitatem inter christianitatem gentilem et iudaicam. Notus est pro textu amplio circa incarnationem Iesu, in quo cantica Magnificat, Benedictus, et Nunc dimittis recordantur. Evangelium secundum Lucam format partem operis duplicis: evangelium et Liber Actuum Apostolorum, ab eodem scriptum. Ter in hoc evangelio Iesus a Pharisaeis quibusdam ad epulas convocatur:
- Cena apud Simonem Pharisaeum celebrata (Luca 7.36-50)
- Prandium apud Pharisaeum celebratum (Luca 11.37-52)
- Panis apud Pharisaeum sumptus (Luca 14.1-24)
Etiam in hoc evangelio legitur narratio cenae in Emmao (Luca 24.28-32) a discipulis aliquibus Iesuque resurrecto sumptae.
Notae
recensere
Bibliographia
recensere- Raymond E. Brown, The Birth of the Messiah: a commentary on the infancy narratives in the Gospels of Matthew and Luke. 2a ed. Londinii: Geoffrey Chapman, 1993