Panis apud Pharisaeum sumptus (Luca 14)

Panis apud Pharisaeum sumptus est, secundum evangelium Lucae, ibique Iesus doctores confudit. Textus sic sonat:

"Iesus apud Pharisaeum doctores confundit" a Paulo Veronensi pictus
Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: "Licet sabbato curare an non?" At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. Et ad illos dixit: "Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?" Et non poterant ad haec respondere illi.
Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: "Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: 'Da huic locum'; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: 'Amice, ascende superius'; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur."
Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: "Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. 3 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum."
Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: "Beatus, qui manducabit panem in regno Dei." At ipse dixit ei: "Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: 'Venite, quia iam paratum est'. Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: 'Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum'. Et alter dixit: 'Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum'. Et alius dixit: 'Uxorem duxi et ideo non possum venire'. Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: 'Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc'. Et ait servus: 'Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est'. Et ait dominus servo: Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam'" (Evangelium secundum Lucam 14.1-24).

Adumbratio Pauli Veronensis

recensere

Adumbratio huius convivii, in quo Iesus doctores confudit, Paulus Veronensis depinxit. Tabula hodie apud Museum Lupariense servatur.

Bibliographia

recensere
  • X. de Meeus, "Composition de Luc. XIV et genre symposiaque" in ETL vol. 37 (1961) pp. 847-870


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.