-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Adeste Fideles est hymnus de Nativitate Iesu Christi. Origo eius dubia est. Sunt qui Ioannem Franciscum Wade cantum anno 1743 composuisse dicant. Verba Anglica ("O Come all ye faithful") Fridericus Oakeley conscripsit.

Primi numeri hymni Adeste Fideles.

Adeste fideles laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum:

Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus Dominum.

Deum de Deo, lumen de lumine
Gestant puellae viscera
Deum verum, genitum non factum.

Venite adoremus (...)

En grege relicto, humiles ad cunas,
vocati pastores appropiant
Et nos ovanti gradu festinemus

Venite adoremus (...)

Aeterni parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus
Deum infantem, pannis involutum

Venite adoremus (...)

Cantet nunc io, chorus angelorum;
Cantet nunc aula caelestium,
Gloria, gloria in excelsis Deo,

Venite adoremus (...)

Ergo qui natus die hodierna.
Iesu, tibi sit gloria,
Patris aeterni Verbum caro factum.

Venite adoremus (...)

Nexus externi

recensere