Modernismus litteratus, sive litterae modernisticae, sunt litterae avant-garde quae plus minus inter annos 1900 et 1940 florebant. Saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo ineunte, plerumque in Europa et America Septentrionali ortae sunt, et eorum proprietas erat se ex prioribus modis scribendi diffidente eripere, ad ambas poesin et fictionem in prosa expositam spectantes. Modernistae experimenta formarum et modorum expressionis faciebant, ut dixit Ezra Pound, cuius praeceptum erat "Renova."[2] Hic motus in litteris agebatur e desiderio conscio ad traditionales repraesentationis modos evertendos et sensibilitates novas eorum aetatis exprimendas.[3] Horrores primi belli mundani fecerunt ut homines fidem acceptam de societate humana dubitarent.[4]

David Thorburn, litterarum modernisticarum eruditus, coniunctiones inter stilum litteratum et stilum operum pictorum impressionisticorum proponit. Scriptores modernistici, sicut Claudius Monet cum picturam nelumbonum pingeret, conscientiam artis ut ars proponebant, realisticas mundi interpretationes reiciebant, notionemque "Vis ad abstractum"[1] exprimebant.

Origo et praecursores recensere

Auctores annis 1880 magis magisque notionem accipiebant necessarium esse normas priores omnino summovere, potius scientiam ex temporibus praeteritis renovatam per technicas rationes hodiernas. Theoriae Sigmundus Freud (1856–1939) et Ernesti Mach (1838–1916) apud primas litteras modernisticas magnum potebant. Mach in The Science of Mechanics (1883) arguit menti structuram fundamentalem esse, et experientiam subiectivam in implicationibus partium mentis condi. Primum opus maius Freudianum erat Studies on Hysteria, cum Iosepho Breuer anno 1895 editum. Secundum Freud et Breuer, omnis realitas subiectiva in ludo virium instinctorumque conditur, per quos mundus externus percipitur. Mach, philosophus scientiae Austriacus, magnum apud positivismum logicum valebat, et per eius iudicium Isaaci Newtoni, praecursor theoriae relativitatis Alberti Einstein erat.

 
Carolus Jung (1875–1961).

Multa theoriae priores de epistemologia arguerunt realitatem externam et absolutam se imprimere posse, sicut sit, in hominem singulum, ut, exempli gratia, empirismus, notio Ioannis Lockii (1632–1704), qui originem dixit mentis esse tabula rasa[5] Freudiana statuum subiectivorum descriptio, quae mentem inconsciam implicavit plenam instinctorum primalium et exceptionum a se impositarum et obsistentium, coniuncta est a Carolo Jung (1875–1961) cum notione inconscientiae communis, quam mens conscia aut pugnat aut amplectitur. Cum opera Caroli Darwinii Aristotelianam "hominis animalis" imaginem in mente publico reficeret, Jung suadebat inclinationes humanas ad normas sociales frangendas non consecutionem puerilitatis vel ignorantiae esse, sed potius ex necessaria animalis humani natura deduci.

Fridericus Nietzsche, alius modernismi praecursor,[6] suadebat vires psychologicas, diserte "animum ad potestatem" exhibere, maius momentum haberent quam facta et res. Henricus Bergson (1859–1941), e contrario, vehementius dixit differentiam inter tempus horologicum scientificumque et humanam temporis experientiam, rectam et subiectivam.[7] Eius opera de tempore et conscientia "multum apud scriptores mythistoriarum saeculi vicensimi habebat,"[8] praecipue apud modernisticos qui arte fluminis conscientiae utebantur, sicut Dorothea Richardson in libro Pointed Roofs (1915), Iacobus Joyce in Ulysses (1922), et Virginia Woolf (1882–1941) in Mrs Dalloway (1925) et To the Lighthouse (1927).[9] Alia res magni momenti in philosophia Bergsoniana est notio cuiusdam élan vital, virium vitalium, quae "creatricem omnium evolutionem efficiunt."[10][11] Eius philosophia magni aestimavit intuitionem cum autem momentum intellectus non reiceret.[12] Hi cogitatores diffidentiam positivismi et certitudinis Victorianae inter se communicabant. Modernismus, motus litteratus, etiam responsum industrializationi, urbanizationi, technologiis novis videtur.

 
Gualterius Whitman. Pictura Thomae Eakins, 1887–1988.

Litterarii modernismi praecursores magni momenti erant fuerunt Theodorus Dostoyevskij (1821–81) (Преступление и наказание, 1866, et Братья Карамазовы, 1880); Gualterius Whitman (1819–92) (Leaves of Grass, 1855–91); Carolus Baudelaire (1821–67) (Les Fleurs du mal); Arthurus Rimbaud (1854–91) (Illuminations, 1874); atque Augustus Strindberg (1849–1912), praecipue eius ludi ultimis, trilogia To Damascus 1898–1901, A Dream Play (1902), et The Ghost Sonata (1907) non exceptis.

Inter initia, nonnulli modernistae spiritum utopianum petebant, innovationibus in anthropologia, psychologia, philosophia, theoria politica, physica, psychoanalysique respondentes. Poetae motus imagistici, ab Ezra Pound anno 1912 pro novo stilo poetico conditi, energiam modernismo saeculo vicensimo ineunte dederunt,[13] et poesi imaginum exactarum, brevitatis, versusque liberi favebant.[14] Hic autem idealismus secundo bello mundano conflato desiit, scriptoresque opera cuiusdam acerbitatis generare coeperunt, quae frustrationem praevalentem implicabant. Multi eorum numeri etiam institutionibus potestatis diffidebant, sicut rectio et religio, atque adeo notionem veritatum absolutarum reiciebant. The Waste Land Thomae Stearns Eliot (1922) et alia opera modernistica se ipsa magis magisque inspiciebant, obscuriores humanitatis proprietates nove explorantia.[15]

Vocabulum modernismus multos artis et litterarum motus coniuncts et imbricatos significat, inter quos imagismus, symbolismus, futurismus, vorticismus, cubismus, surrealismus, expressionismus, et Dada.

Primi scriptores modernistici recensere

 
Iosephus Conrad anno 1904. Photographema a Georgio Carolo Beresford factum.

Primi scriptores modernistici, praecipue qui post primum bellum mundanum et frustrationes sequentis scriberent, pactum aestheticum cum publico generali fregerunt, quod dixit artifices esse fidos culturae notionumque solitarum ("bourgeois") interpretes et vicarios, ac potius notionem narratorum non fidorum evolverunt, irrationalitatem sub mundi rationalis putati fundamentis retegentes.[16]

Ei etiam mutantis realitatis notiones a Darwin, Mach, Freud, Einstein, Nietzsche, Bergson, aliisque evolutis accommodare conabantur. Ex quo conatu ortae sunt novae artes technicae, sicut flumen conscientiae, monologus interior, et usus multarum cosmotheoriarum. Qui usus dubia philosophicis realismi fundamentis, vel vicissim incrementum humanae intellegentiae rerum quas realismus significat implicare potest. Exempli gratia, usus fluminis conscientiae vel monologi interioris necessitatem maioris realismi psychologici significare potest.

 
Alfredus Jarry (1873–1907).

Eruditi arguunt de initio motus litterati modernistici, sed nonnulli annum 1910 elegerunt quia Virginia Woolf, scriptor mythistoriarum Britannica, clarissime dixit naturam humanam in aut circa Decembrem 1910 funditus commutavisse.[17] Sed conspicuae modernismi proprietates iam ante 1902 videntur in operibus sicut Heart of Darkness Iosephi Conrad (1857–1924), et Ubu Roi, ludus absurdus Alfredi Jarry (1873–1907), iam ante apparuerat, anno 1896.

Inter primas res gestas non litteratas sunt atonalis quadricinii chordarum secundi Arnoldi Schoenberg finis anno 1908 compositus; expressionisticae Basilii Kandinsky picturae anno 1903 incipientes et in eius prima pictura abstracta et expressionistici Blue Rider grex Monaci anno 1911 conditus finientes; ortus fauvismi et introductio cubismi ex operibus Henrici Matisse, Pauli Picasso, Georgii Braque, aliorum que pictorum inter 1900 et 1910.

Winesburg, Ohio, mythistoria Sherwood Anderson, scriptoris Americani (1919) haberi potest unum e primis modernismi operibus propter eius simplicem orationis solutae stilum et mores ac penitus perspecta personarum ingenia quae habet.

 
Iacobus Joyce Turici anno 1915.

Iacobus Joyce fuit maior scriptor modernisticus cuius rationes in Ulysses mythistoria (1922) ad eventus per tempus viginti quattuor horarum in vita Leopoldi Bloom protagonistae adhibitas exemplum modernistici conspectus in fictionem exponere fiunt. Quas proprietates T. S. Eliot poeta anno 1923 descripsit, artem Joycianam esse dicens "rationem ad immensum panorama futilitatis anarchiaeque quod hodierna historia est continendum, ordinandum, formandum, et significatione imbuendum. . . . Contra rationem narrativam, ratione mythica uti possumus. Quod est, serio credo, gradus ad mundum modernum arti fieri licet."[18] The Waste Land (1922), poema modernisticum ipsius Eliot, "futilitatem anarchiamque" suo genere repraesentat, per structuram incompositam et conspicuam soliditatis narrationem absentem. Quae re vera est ratio rhetorica ad thema poematis significandum, quod vicissim est "tabes et fragmentatio culturae Occidentalis."[19] Cui poemati, contra absentiam narrationis linearis, re vera est structura, quae per symbolismum fertilitatis ex anthropologia derivatae, et per alia elementa sicut usus locorum allatorum et propinquitatum subitarum suppeditatur.

Litterae modernisticae quaestiones similes tractabat hodiernam artem modernisticam. Scripturae abstractae Geretrudis Stein's, exempli gratia, cum picturis cubisticis Pauli Piacasso eius amici comparatae sunt.[20] Dubitans modernismi ingenium, pars indagationis necessariae modorum mundi fracti intellegendi etiam videntur, quamquam alius formae, in A Drunk Man Looks at the Thistle (1928) Hugonis MacDiarmid, poetae Scotici. In quo poemate, MacDiarmid technicas artes Eliotiana ad quaestionem nationalismi adhibet, parodia comica utens, in optimisticum (quamquam similiter desperatum) modernismi genus, quo artifex heros complexitatem amplecti novasque significationes invenire conatur.

 
Rainerius Maria Rilke anno 1924, aetatis suae 24.

Inter primos scriptores modernisticos et eorum opera selecta sunt:

Continuatio: anni 1920 et 1930 recensere

 
Marcellus Proust anno 1900.

Opera modernistica magni momenti annis 1920 et 1930 iam generabantur, inter quae mythistoriae additae Marcelli Proust, Virginiae Woolf, Roberti Musil (Man without Qualities), et Dorotheae Richardson. Cursus Eugenii O'Neill modernistae Americani anno 1914 coepit, sed eius opera maxima annos 1920 et 1930 et 1940 ineuntibus apparebant. Dramatistae magni momenti annis 1920 et 1930 erant Bertoldus Brecht et Fridericus García Lorca. Mythistoria Lady Chatterley's Lover D. H. Lawrence anno 1928 edita est, cum alia res gesta magni momenti in historia mythistoriarum recentium esset Gulielmi Faulkner The Sound and the Fury anno 1929. Decennium 193 culmen erat in poesi modernistica, cum T. S. Eliot nonnulla ex suis operibus notabilissimis ederet, praecipue The Waste Land, The Hollow Men, et Ash Wednesday.

 
Gulielmus Faulkner anno 1954. Photographema Caroli Van Vechten.

Annis 1930, praeter alia opera magna Gulielmi Faulkner (As I Lay Dying, Light in August), Samuel Beckett eius primum opus maius edidit, mythistoriam Murphy (1938), cum anno 1932 Ioannes Cowper Powys A Glastonbury Romance ederet, eodem anno ac Hermanni Broch The Sleepwalkers. Una ex rebus gestis maximi momenti in poesi modernistica tum videbatur anno 1936 in Ballads of Petrica Kerempuh Miroslai Krleža. Tum anno 1939 apparuit Finnegans Wake Iacobi Joyce. Eodem anno obiit Gulielmus Butler Yeats, alius modernista Hibernicus. E. E. Cummings et Wallace Stevens, poetae Americani, annis 1950 scribere continuabant. Praeterea, T. S. Eliot hoc tempore componere coepit Four Quartets, suum ultimum opus poeticum, nonnullosque ludos scaenicos, praecipue Murder in the Cathedral.

 
Ezra Pound, anno ignoto.

Cum poesis modernistica Anglice concepta saepe res Americana habeatur, ducibus Ezra Pound, Hart Crane, Marianna Moore, Gulielmo Carolo Williams, H.D., et Ludovico Zukofsky, erant poetae Britannicae magni momenti, praecipue T. S. Eliot, David Jones, Hugo MacDiarmid, Basilius Bunting, W. H. Auden. Inter notabiles poetas continentales erant Fridericus García Lorca, Fernandus Pessoa, Anna Akhmatova, Constantinus Cabaphes, Paulus Valéry.

Litterae modernisticae post 1939 recensere

 
Thomas Stearns Eliot anno 1934. Photographema a Domina Ottoline Morrell factum.

Secundum The Oxford Encyclopedia of British Literature, modernismus in litteris Britanniarum Regni et Civitatum Foederatarum ante 1939 desiit,[21] sed "Tempus cum modernismus deficeret et postmodernismus ortus esset disputabatur paene tam acriter quam transitio a Victorianismo ad modernismum.[22] Secundum Clement Greenberg, modernismus annis 1930 desiit, artibus oculorum activisque exceptis.[23] Re vera, multi modernistae litterarum usque ad annos 1950 et 1960 vixerunt, quamquam plerumque nova opera magni momenti non iam generantes.

Modernismus serius recensere

Vocabulum modernismus serius aliquando ad opera modernistica post 1930 edita adhibetur.[24] Inter modernistas (vel modernistas serios) qui iam post 1945 opera edebant erant Wallace Stevens, Gottfried Benn, T. S. Eliot, Anna Akhmatova, Gulielmus Faulkner, Dorothea Richardson, Ioannes Cowper Powys, et Ezra Pound. Basilius Bunting, natus anno 1901, Briggflatts, suum poema modernisticum maximi momenti, anno 1965 edidit. Praeterea, Hermannus Broch The Death of Virgil anno 1945, et Thomas Mann Doctor Faustus anno 1947 edidit. (Der Zauberberg (1924) et Tod in Venedig (1912), prima opera Thomae Mann, aliquando modernistica habentur.) Samuel Beckett, qui anno 1989 obiit, "modernista serius" descriptus est.[25] Beckett, auctor cui fontes in expressionistica modernismi traditione sunt, opera ab annis 1930 ad annos 1980 generavit, inter quae Molloy (1951), En attendant Godot (1953), Happy Days (1961), et Rockaby (1981). Vocabula minimalista et postmodernista eis operibus seriores adhibebantur.[26] Carolus Olson (1910–1970) et J. H. Prynne (n. 1936) poetae quoque modernistae serii descripti sunt.[27] Ideologia modernismi penitus reformata est per eventus secundi belli mundani, praecipue per Holocaustum et usum bombarum atomicarum. Ali Smith, scriptrix Scotica, serissimus auctor a nonnullis habetur.

Theatrum absurditatum recensere

 
Samuel Beckett anno 1977.

Notio theatri absurditatum ad ludos plerumque ab Europaeis scriptoribus scaenicis compositos adhibetur, ad opera quae fidem exprimunt exsistentiam humanam significatione et fine caret, et ergo omnes communicationes deficiunt. Constructio et argumentum logicum orationi irrationali illogicoque atque ultimae conclusioni cedit, quae est silentium.[28] Cum sint praecursores magni momenti, inter quos Alfredus Jarry (1873–1907), theatrum absurditatum annis 1950 in ludis Samuelis Beckett coepisse late videtur.

Martinus Esslin, criticus Britannicus vocabulum promulgavit in commentario "Theatre of the Absurd" (1960), certos ludos consocians inter se propter eorum latum absurditatis thema, quod usum vocabulum absurditatis ab Alberto Camus in Le Mythe de Sisyphe, commentario anni 1942, in memoriam redigit.[29] Inter absurditates in his ludis visas sunt hominis responsum mundo ut videtur sine significatione, et aut vel homo mere pupa ab externis viribus invisibilibus contenta vel in periculum ab eis positus. Quamquam vocabulum ad variisimos ludos adhibetur, nonnullae proprietates inveniuntur in multis ludis: comoedia lata, saepe vaudeville similis, cum imaginibus horrificis vel tragicis commixta; personae in rebus desperatis captae, quae actus iteratos vel sine significatione facere coacti; dialogus plenus clichés, ludis verborum, et nugarum; argumenta quae sunt cyclica aut absurde prolata; aut parodia aut reiectio realismi et notionis "ludi bene facti."

Inter scriptores scaenici plerumque cum theatro absurditatum consociatos sunt Samuel Beckett (1906–1989), Eugenius Ionesco (1909–1994), Ioannes Genet (1910–1986), Haroldus Pinter (1930–2008), Thomas Stoppard (b. 1937), Alexander Vvedensky (1904–1941), Daniel Kharms (1905–1942), Fridericus Dürrenmatt (1921–1990), Alexander Jodorowsky (b. 1929), Fernandus Arrabal (b. 1932), Venceslaus Havel (1936–2011), Eduardus Albee (1928–2016).

Nexus interni

Notae recensere

  1. Anglice "a drive towards the abstract" (Thorburn 2007).
  2. Anglice "Make it new" (Pound 1935).
  3. Childs 2008: 4.
  4. Morley 2012: 4.
  5. An Essay Concerning Human Understanding, 1690.
  6. Gooding-Williams 1987.
  7. Collinson 2006: 131.
  8. Anglice "had a great influence on twentieth-century novelists."
  9. Williams 1992: 108-109.
  10. Anglice "brings about the creative evolution of everything."
  11. Collinson 2006: 132.
  12. Collinson 2006: 132.
  13. Pratt 2001.
  14. Pratt 2001.
  15. "Modernism" (1995). Merriam Webster's Encyclopedia of Literature. Springfield, MA: Merriam-Webster. p. 1236 .
  16. Bossy 2001: 100.
  17. Anglice "on or about December 1910" (Woolf 1966 1: 319-337.
  18. Anglice "a way of controlling, of ordering, of giving a shape and a significance to the immense panorama of futility and anarchy which is contemporary history. . . . Instead of narrative method, we may now use the mythical method. It is, I seriously believe, a step toward making the modern world possible for art" (Eliot 1923).
  19. Anglice "The decay and fragmentation of Western Culture" (Williams 1992: 311).
  20. Dubnick 1984: 16–20.
  21. Dettmar 2006.
  22. Anglice "When Modernism petered out and postmodernism began has been contested almost as hotly as when the transition from Victorianism to Modernism occurred" ("modernism" in The Oxford Companion to English Literature, ed. Dinah Birch, Oxford University Press, Oxford Reference Online.
  23. Greenberg 1980.
  24. Hindrichs 2011.
  25. Anglice "later modernist" (Dickstein 1997).
  26. Foster 2006.
  27. Mellors 2005.
  28. The Hutchinson Encyclopedia, Millennium Edition, Helicon 1999.
  29. "The Theatre Of The Absurd". Arts.gla.ac.uk .

Bibliographia recensere

  • Baym, Nina, ed. 2007. The Norton Anthology of American Literature. Novi Eboraci: W. W. Norton.
  • Bossy, Michel-André. 2001 Artists, Writers, and Musicians: An Encyclopedia of People Who Changed the World. Westport Connecticutae: Oryx Press. ISBN 978-1-57356-154-9.
  • Bradbury, Malcolm, et James McFarlane, eds. 1978. Modernism: A Guide to European Literature 1890–1930. Penguin Literary Criticism series. Penguin Books. ISBN 0-14-013832-3.
  • Childs, Peter. 2008. Modernism. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415415462.
  • Collinson, Diané. 2006. Fifty Major Philosophers: A Reference Guide. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415346088, ISBN 0415346096.
  • Dettmar, H. 2006. "Modernism." The Oxford Encyclopedia of British Literature, ed. David Scott Kastan. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Dickstein, Morris. 1997. "An Outsider to His Own Life." [Recognitio libri.] The New York Times. 3 Augusti 1997.
  • Dubnick, Randa K. 1984. The Structure of Obscurity: Gertrude Stein, Language, and Cubism. Champaign: University of Illinois Press. ISBN 0-252-00909-6.
  • Eliot, T. S. 1923. "Ulysses, Order and Myth" [recognitio Ulysses Iacobi Joyce]. The Dial, Novembri.
  • Fekadu, Sarah. 2013Musik in Literatur und Poetik des Modernism: Lowell, Pound, Woolf. Monaci.
  • Foster, John Wilson, ed. 2006. The Cambridge Companion to Irish Literature. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Gillies, Mary Ann, et Aurelea Mahood. 2007. Modernist literature: an introduction. Monte Regal Canadae et Ithacae Novi Eboraci: McGill-Queen's University Press. ISBN 9780773532922, ISBN 9780773532939.
  • Goldman, Jonathan. 2011. Modernism Is the Literature of Celebrity. Austinopoli: University of Texas Press.
  • Gooding-Williams, Robert. 1987. "Nietzsche's Pursuit of Modernism." New German Critique 41, Special Issue on the Critiques of the Enlightenment (Spring–Summer): 95-108.
  • Greenberg, Clement. 1980. "Modernism and Postmodernism." William Dobell Memorial Lecture. Sydneii, 31 October 1979. Arts 54, no. 6 (Februarius).
  • Hindrichs, Cheryl. 2011. "Late Modernism, 1928–1945: Criticism and Theory." Literature Compass 8, no. 11 (Novembris): 840–55. doi:10.1111/j.1741-4113.2011.00841.x.
  • Mellors, Anthony Matthew. 2005. Late modernist poetics: from Pound to Prynne. Mancunii et Novi Eboraci: Manchester University Press; Novi Eboraci: distributus in Civitatibus Foederatis a Palgrave. ISBN 9780719058851, ISBN 0719058856, ISBN 9780719058851.
  • Morley, Catherine. 2012. Modern American Literature. Edimburgi: Edinburgh University Press. ISBN 978-0-7486-2506-2. Google Books.
  • Potter, Rachel. 2012. Modernist literature. Edimburgi: Edinburgh University Press. ISBN 9780748634316, ISBN 0748634312, ISBN 9780748634323, ISBN 0748634320, ISBN 9780748634330 (webready PDF), ISBN 9780748655298 (epub), ISBN 9780748655281 (Amazon ebook).
  • Pound, Ezra. 1935. Make it New. Londinii.
  • Pratt, William. (1963) 2001. The Imagist Poem: Modern Poetry in Miniature. Ed. 2a. Story Line Press. ISBN 1-58654-009-2.
  • Quéma, Anne. 1999. The Agon of Modernism: Wyndham Lewis's Allegories, Aesthetics, and Politics. Bucknell University Press.
  • Thorburn, David. 2007. Masterworks of Early 20th-Century Literature. MIT: The Great Courses: The Teaching Company.
  • Williams, Linda R., ed. 1992. The Bloomsbury Guides to English Literature: The Twentieth Century. Londinii: Bloomsbury.
  • Woolf, Virginia. 1966. "Mr. Bennett and Mrs. Brown." In Collected Essays, ed. Leonard Woolf, 319–337. Vol. 1. Londinii: Hogarth.

Nexus externi recensere