Hermannus Broch
Hermannus vel Arminius, vulgo Hermann Broch[1] (natus Vindobonae die 1 Novembris 1886, mortuus Portu Novo 30 Maii 1951) fuit scriptor Austriacus, qui unus ex modernistis maximi momenti habetur. Eius primus liber magni momenti est Die Schlafwandler, opus tripertitum, qui, fabulas Milesias de spiritu tractans, Robertus Musil, Otho Flake et Robertus Müller examinabant et experiebantur.
Obitus: 30 Maii 1951; Novus Portus
Patria: Austria, Civitates Foederatae Americae
Vita
recensereAntequam mathematicam, philosophiae psychologiaeque studere inciperet, laborabat inter annos ab 1907 ad 1927 tamquam procurator patriae fabricae staminibus nendis apud Teesdorf. Tunc Broch iam factus erat ingeniarius. In studiis movebant eum ideae Circuli sic dicti Vindobonensis, cuius aporia in definitione existentiae humanae tamen quodam modo abhorrebat. Criticus cultus civilis conservativus factus est, ut videtur in tractationibus eius in Oenipontano periodico "Der Brenner" publicatis. Quod periodicum praeconium erat Expressionismi. Ibi legi potuerunt anno 1913 breviores textus Hermanni Broch de Thoma Mann, Carolo Kraus et Immanuel Kant.
Theoria eius de valoribus burgensibus rumpentibus post solutionem unionum religiosarum socialumve optime sentitur in tripartita fabula Milesia Die Schlafwandler. Quae constat e libris Pasedow oder Die Romantik, Esch oder Die Anarchie et Huguenau oder Die Sachlichkeit (1931/32). Argumentum fit apud fabricas regionem urbium Coloniae Agrippinae et Manhemii ambientes. Somnambulatio, ut ipse titulus evocat, designat statum personarum perditarum, quae inter realitatem sine sensu et utopiam incohantem vacillant et titubant. Omnia inter annos 1888-1918 evenientia identidem interrumpuntur diversis excursibus. In eis de valoribus hebescentibus disseritur. Formaliter imitatur hoc, quod Alfredus Döblin, Ioannes Dos Passos, Iacobus Joyce et Andreas Gide etiam fecerunt: dare fabulae continuo narratae novas structuras propterea quod etiam mundus circumcirca mutatus est.
Magni ponderis erat etiam lectio libri Theorie des Romans (1916) Georgii Lukács cum idea centrali de burgensibus patria transcedentali carentibus. A methodo Roberti Musil tamen distat separatio strictissima apud Broch partium reflexivarum et paragraphorum nugantium.
Anno 1933 in periodico "Neue Rundschau" publicavit apud casam editricem S. Fischer Berolinensem fabulas Die Heimkehr et Eine leichte Enttäuschung. Post nazistarum adventum anno 1936 labores magis in res politicas direxit contra socialismum nationalem fascismusque et eorum violationem iurium hominum. Declaratione Confoederationis Nationum annis 1936/37 facta corroboratus multas epistulas dabat Alberto Einstein et Thomae Mann. Anno 1938, Austria Germaniae per vim annexa Broch interim captus est.
Poeta exul
recensereEodem anno auxiliantibus Joyce, Mann et Einstein per Scotiam in Civitates Foederatas fugit ubi docens in studiorum unversitatibus apud Princeton et Yale erat. Propter saevientes nazistas excepit studia de phaenomeno psychologiae turmarum, quae coeperat iam anno 1918 in opere infinito Die Straße. Quae inter annos 1939-1943 incohata anno 1959 demum sub titulo Massenpsychologie edita sunt.
Inter opera Brochiana posteriora numeratur etiam liber Der Tod des Vergil (Mors Vergilii, 1945), qui sub forma monologi interni de egoismo et mortis imminentis praesagio agitur. Poesis et anagnosis synonyma fiunt; scriptor mythologiam symbolicam creans munus significativum capit. Capitula undecim fabularum Die Schuldlosen (1950), in quibus pedestres textus Erzählung der Magd Zerline et Der verlorene Sohn inveniuntur, inter annos 1918 et 1933 creata sunt. Hic denuo condiciones societatis indagat, quae eventum prosperum nazistarum possibilem fecit. Ultimum opus, infinitum, post mortem sub titulo Bergroman (4 vol., 1969; pars prima praetitulata Die Verzauberung) editum est. In eo vicus quidam primo visu idyllicus invadentibus tyrannis disperiturus est.
Alia opera et gravitas
recensereEcce alia opera eius: drama Die Entsühnung (1933), tractaciones narratae ad historias tam culturalem quam litterariam spectantes cum titulis Logik einer zerfallenen Welt (1930), Das Böse im Wertsystem der Kunst (1933), James Joyce und die Gegenwart (1936), et Hofmannsthal und seine Zeit (post mortem, 1955). Hoc in ultimo opusculo tempus Vindobonae ad crepusculum undevicensimi saeculi appellavit "apocalypsem iucundam" et denuo epocham inter annos ab 1870 ad 1890 valoribus egentem descripsit. Nostris diebus auctores inter se diversissimi eum magni aestimant et imitantur partim, ut Carolus Fuentes, Milan Kundera, Susanna Sontag, et Barbara Frischmuth.
Notae
recensere- ↑ Nomen Latinum "Hermannus Broch" a Latinista hodierna adhibetur: vide commentatiunculam 14 Decembri 2018 scriptam
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermannus Broch spectant (Hermannum Broch, Hermann Broch). |
Lege Ἀρμάνδος Βρῶχος ("Hermannus Broch") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Nexus scientifici
- Tractatio de democraticis ideis Broch , in periodico "Der Spiegel" anni 1960
- De Hermanno Broch apud Perlentaucher.de: Das Kulturmagazin (Theodisce)