Robertus Müller (natus Vindobonae die 29 Octobris 1887; ibidem mortuus die 27 Augusti 1924) fuit scriptor Austriacus. Tropen, magno opere Expressionismi (1915), ut Otho Flake praecursor maximi momenti erat mythistoria fabulantium. Id postea Robertus Musil et Arminius Broch suis propriis modis excolebant elaborantque.

Roberti Müller imago, picta ab Egone Schiele

Omnis eius vita intranquilla erat. Studiis linguae Theodiscae Vindobonae incohatis et interruptis anno 1909 tamquam diurnarius vagans Novi Eboraci laborabat, antequam (secundum effata sua) nauta et ministrator navalis Oceanum Indicum navigaret.

Anno 1911 Vindobonam reversus effecit, ut Georgius Trakl poema in Der Brenner periodico illustrissimo Oenipontano publicare posset. Praeses societatis Akademischer Verband für Literatur und Musik in Wien (1912–1914) creatus est, et Der Ruf periodicum expressionistarum edendum curabat.

Müller mox figura centralis circulorum doctorum Vindobonesium fiebat, quibus intererant Petrus Altenberg, Albertus Ehrenstein, Egon Friedell, Anscharius Kokoschka, Adolphus Loos, Egon Schiele, et alii.

Primo bello mundano finito Müller pacis fautor factus instituit Vindobonae anno 1918 conventus politicos expressionistarum una cum quibusdam a Curtio Hiller Berolini congregatis membris catervae "Aktivisten". Nomen istius secreti gregis erat "Katakombe", postea "Bund der Geistig Tätigen". Cuius membrum apprime emminens erat Robertus Musil quoque. Insuper Müller munere functus est moderatoris editorisque (i.a. periodicorum Österreichisch-Ungarische Finanzpresse et Die Muskete/satirica) et domus editrices (Literaria Verlag et Atlantischer Verlag) tenebat.

Gravitas litteraria

recensere

Anno 1913 in lucem primi textus Roberti Müller in der Brenner prolati sunt. Inter illos maximi ponderis est Karl Kraus oder Dalai Lama der dunkle Priester, pamphletum contra Carolum Kraus concinnatum (1914).

Anno 1915 apparuit fabula Milesia sub titulo Tropen. Der Mythos der Reise qui primo visu in America meridionali ludit et demonstrat narratorem maxime in se separatum. Alfredus Döblin sublineavit istius libri characterem modernissimum Futurismo similem; Robertus Musil eum exemplum optimum fabularum Milesiarum esse censebat.

Summe Roberti Müller plus quam 500 scripta cognita sunt (tractationes, Milesiae fabulae, narratiunculae, sed etiam drama Die Politiker des Geistes anni 1917). Inest operibus etiam fabula Das Inselmädchen (1919), fabula criminalis quasi postmoderna titulo Camera obscura (1921) et liber de clanculariis? quibusdam Flibustier (1922): illo Expressionismi genera scribendi tollitur Realismo praevalente.

Ob bursarum negotia male evenientia mortem sibi conscivit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Müller spectant.