Aperire sectionem principem

Versus liber est aperta poesis forma quae metro et/vel assonantia exacta vel alio genere soni quasi musico constanter non utitur. Sic rhythmum orationis naturalis sequi solet.[1]

Index

ScaenaRecensere

Poetae explicaverunt versum liberum, contra eius libertatem, non esse omnino liberum. Versus liber nonnulla elementa formae monstrat. Plurimum versi liberi, exempli gratia, morem versus poetici certo sensu, saltem in repraesentationibus scriptis, manifeste observare solet. Donaldus Hall audet dicere: "forma versus libri est tam obligans quam liberans ut forma rondeau."[2][3] Ac T. S. Eliot scripsit, "Nullus versus homini qui opus bene facere vult est liber."[4][5] Kennethus Allott, poeta et iudex litterarius, dixit "Accommodatio a nonnullis poetis vers libre ex 'mero desiderio novitatis, imitatione Gualterii Whitman, studium dramatico blank verse Iacobeani, et cognitione quod poetae Francici iam ad Alexandrinum in Francia fecerant orta est."[6] Ioannes Livingston Lowes, iudex litterarius Americanus, anno 1916 scripsit: "Versus liber ut prosa pulchrissima scribi potest; prosa ut versus liber pulchrissimus scribi potest. Quid est quid?"[7]

Nonnulli poetae consideraverunt versum liberum suo modo esse obligantem. Robertus Bridges anno 1922 suas exceptiones in commentario "Humdrum and Harum-Scarum" expressit. Robertus Frost insigniter dixit versum liberum scribendum esse sicut "ludere tenisia sine rete."[8] Gulielmus Carolus Williams dixit "versum, quia forma artis est, non posse liberum esse sensu quod circumscriptionibus vel principiis ducentibus caret."[9] Yvor Winters, poeta et iudex litterarius, dixit (1937): "versus liber qui re vera versus est, qui est optimus Gulielmi Caroli Williams, H. D., Mariannae Moore, Wallace Stevens, et Ezrae Pound, est antithesis rerum liberarum."

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Abbs et Richardson, p. 137.
  2. Anglice: "the form of free verse is as binding and as liberating as the form of a rondeau."
  3. Donaldus Hall, in commentario "Goatfoot, Milktongue, Twinbird," in libro ISBN 0472400002.
  4. Anglice: "No verse is free for the man who wants to do a good job."
  5. In commentario "The Music of Poetry" Jackson (1 Ianuarii 1942), ASIN B0032Q49RO.
  6. Praefatio Kennethi Allott in The Penguin Book of Contemporary Verse (Harmondsworth: Penguin Books, 1950).
  7. In Nation (Februario 1916).
  8. Anglice: "playing tennis without a net."
  9. "Free Verse," Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics, ed. 2a (1975).

BibliographiaRecensere

  • Abbs, Peter, et John Richardson. The Forms of Poetry: A Practical Study Guide for English. Ed. 15a. Cambridge University Press. ISBN 9780521371605.
  • Cooper, G. Burns. 1998. Mysterious Music: Rhythm and Free Verse. Stanford University Press.
  • Hartman, Charles O. 1996. Free Verse: An Essay on Prosody. Evanston Illinoesiae: Northwestern University Press. ISBN 0810113163.
  • Hobsbaum, Philip. 1996. Metre, Rhythm and Verse Form. Londinii: Routledge. ISBN 0415122678.
  • Kirby-Smith, H. T. 1996. The Origins of Free Verse. Ann Arbor: University of Michigan Press. ISBN 0472106988.
  • Kruse, Jesper. 2012. Free Verse and the Constraints of Metre in English Poetry. Ph.D. thesis. University of Copenhagen.
  • Steele, Timothy. 1990. Missing Measures: Modern Poetry and the Revolt Against Meter. Fayetteville: University of Arkansas Press. ISBN 1557281254.
  • Winters, Yvor. 1937. Primitivism and Decadence: A Study of American Experimental Poetry. Novi Eboraci: Arrow Editions.

Nexus externiRecensere


  Haec pagina est stipula de poësi. Amplifica, si potes!