Aperire sectionem principem

Regium (Bruttium)

Italiae municipium
(Redirectum de Rhegium)

Vide etiam paginam discretivam: Regium (discretiva)

Regium
Reggio di Calabria
Vexillum Regii Insigne Regii
Imago Regii

Ecclesia Cathedralis Regii

Nomina Latina alia: Regium, Rhegium, Regium Iulii, Rhegium Iulii, Regium Iulium, Rhegium Iulium, Regium Bruttiorum, Rhegium Bruttiorum, Regium Calabriae, Rhegium Calabriae, Reggium
Dialectus reginus: Rìggiu
Dialectus Graeco-Calabrus: Righi
Graece: Ρήγιoν / Rhegion
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Bruttium
Provincia: Urbs metropolitana Regina
Indicia fundamentalia
Coordinata: 38° 6′ 41″ Sept., 15° 39′ 43″ Ort.
Altitudo: 31 m supra mare
Area: 236 km²
Incolae: 183 045 (2016)
Spissitudo: 782 per km²
Vici: Archi, Catona, Gallico, Gallina, Modena, Mosorrofa, Ortì, Pellaro, San Gregorio, Saracinello
Municipia proxima: Bagaladum, Calanna, Campum Magdalenae, Cardetum, Caenesium, Laganadum, Mons Bellus, Mota Sancti Ioannis, Rocca Fors, Fanum Sancti Alexii, Fanum Sancti Stephani, Villa Sancti Ioannis
Res aliae
N. cursualis: 89100
Praefixum: 0965
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 080063
N. tributarius: H224
Nota autocineti: RC
Nomen incolarum: Regini, Rhegini, Reginenses, Rheginenses, Regitani, Rhegitani, Regienses, Rhegienses
Patronus: Sanctus Georgius
Dies sollemnis: 23 Aprilis
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Regium[1][2][3][4][5] (-i, n.) seu Rhegium[1][2][3][5][4][6] (-i, n.) (Italiane: Reggio di Calabria) est Urbs Italiae et municipium, circiter 183 045 incolarum, in Regione Bruttio situm et caput homonymae provinciae (ab anno 2016 Urbis metropolitanae Reginae). Urbani R(h)egini,[3][4] R(h)eginenses[4][6] (etiam R(h)egitani,[4] R(h)egienses[4]) appellantur.

Rhegium urbs maxima in Regione Bruttio est.

Praesentis praefectus urbis est Iosephus Falcomatà.

InsigneRecensere

SententiaRecensere

Sententia urbis est: Urbs Rhegina Mater Provinciae Prima.

Nomina latina urbisRecensere

Nomina latina urbis sunt:[6][2][4][7][3] Regium, Rhegium, Regium Iulii, Rhegium Iulii, Regium Iulium, Rhegium Iulium, Regium Bruttiorum, Rhegium Bruttiorum, Regium Calabriae, Rhegium Calabriae, Reggium (R(h)egion,[1][2] R(h)egium Iulii,[2][3][4][5] R(h)egium Iulium,[8][2][4][7] R(h)egium Bruttiorum,[4] Recion[5])

Nomina latina urbanorum sunt sunt:[6][4][3] Regini, Rhegini, Reginenses, Rheginenses, Regitani, Rhegitani, Regienses, Rhegienses.

Antiquitus duae etymologiae proponebantur[9], altera e verbo Graeco ρήγνυμι (frango), quia fretum Siculum ab elementis inter Italiam et Siciliam olim continentes velut effractum esset; altera Latina erat et Samnitibus tribuebatur qui ob pulchritudinem "regium" oppidum dixissent ː quae omnino reicienda est quoniam Samnites diu post Graecos in hanc regionem pervenerunt.

GeographiaRecensere

HistoriaRecensere

Octavo saeculo a.C.n. Regium ab illa decima parte Chalcidensium conditum est quae secundum late vulgatam fabulam ob longam inediam Apollini Delphico devota erat. Qui oraculum Pythiae secuti, adiunctis insuper nonnullis fugitivis e Messenia, in hunc locum Italiae meridionalis adpulere ad coloniam instituendam[10] a quo simul cum Zanclis (nam Zancle quoque colonia Chalcidensium erat) fretum Siculum regerent, unde magna lucra sperabant. Ut ab archaeologis confirmatum est regio iam tum a quibusdam indigenis populis incolebatur quos auctores antiqui (in primis Antiochus apud Strabonem) Siculos, Morgetes atque postremo Oenotros nominabant.

Plura bella cum vicinis Graecis civitatibus gesserunt ː iam sexto saeculo a.C.n. Locrorum socii proelio ad Sagram rivum commisso Crotoniates vicerunt. Postea Reginorum tyrannus Anaxilaus (494-476 a.C.n.) Zancle potitus est atque nomen illius urbis in Messanam mutavit, maiorum suorum memor qui e Messenia venerant. Tum igitur in utraque ripa freti dominabatur ac dum Syracusanorum potentiam reformidat societatem adversus eos cum Carthaginiensibus iniit. Quibus ad Himeram anno 480 victis Anaxilaus tyranno Syracusano Geloni oboedire coactus est.

Bello Peloponnnesiaco nonnullam opem Atheniensibus tulerunt Regini[11] sed paulo post anno 387 a.C.n. Syracusanorum tyrannus Dionysius I urbem cepit et delevit. Iam filius Dionysius II partem urbis sub nomine Phoebia restituerat cum Mamertini mercennarii (erant Samnites), Romanorum socii, intra muros ex foedere circa 280 a.C.n. introducti incolas trucidarunt atque urbem per decem annos occuparunt. Circa 270 ipsi Romani oppidum ceperunt atque Mamertinos expulerunt; ab illo tempore 'civitas foederata' Romanorum fuit Regium[12]. Post bellum sociale (89 a.C.n.) municipium e tribu Cornuficia factum est. Postremo ob paucitatem reliquorum incolarum Ocatavianus classicorum coloniam anno 36 a.C.n. eo misit, cui Regium Iulii nomen fuit.

Quarto saeculo magna damna ob terrae motum accepisse videtur[13].

Praeclari civesRecensere

Rhegii olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:

NatiRecensere

Aedificia egregiaRecensere

  • Ecclesia Cathedralis Rhegii (Ecclesia cathedralis metropolitana Assumptionis B.M.V.)
  • Sanctuarium Sancti Antonii.
  • Ecclesia Optimatium.
  • Ecclesia Sancti Sebastiani Martyris ad Crucifixum.
  • Ecclesia Sancti Georgii ad Corsum.
  • Sanctuarium Sancti Pauli.
  • Ecclesia Iesus et Mariae.
  • Ecclesia Sanctae Luciae.
  • Theatrum "Franciscus Cilea".
  • Palatium Sancti Georgii vel Municipale.
  • Palatium Argentariae Neapolitanae (Banco di Napoli).
  • Palatium "Giuffrè".
  • Palatium "Zani".
  • Palatium Gubernationis.
  • Palatium Provinciae.
  • Palatium Aeráriorum.
  • Palatium Argentariae italia.

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Rhegium, cum Bova, sedes episcopalis metropolitana est; nomen sedis episcopalis Archidioecesis Rheginensis-Bovensis[6] est.

In hac civitate, vico Catona, nata est venerabilis Brigitta Maria Postorino (1865-1960).

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

Vici urbani (Circumscriptiones)Recensere

CircumscriptionesRecensere

FractionesRecensere

Archi, Catona, Gallico, Gallina, Modena, Mosorrofa, Ortì, Pellaro, San Gregorio, Saracinello.

Municipia finitimaRecensere

Plura legere si cupisRecensere

  • 2000, Nel cuore del Mediterraneo antico : Reggio, Messina e le colonie calcidesi dell'area dello Stretto (cur. Michaele Gras et aliis), Corigliano Calabro : Meridiana libri.
  • Georgius Vallet (1958), Rhégion et Zancle : histoire, commerce et civilisation des cités chalcidiennes du détroit de Messine, De Boccard. (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome ; 189) Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 W. Schweickard, Derivati da nomi geografici (Tubingae: M. Niemeyer, 2006)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 R. Ambrogio, Nomi d'Italia. Origine e significato dei nomi geografici e di tutti i comuni (Novariae: Istituto Geografico De Agostini, 2009)
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  4. 4.00 4.01 4.02 4.03 4.04 4.05 4.06 4.07 4.08 4.09 4.10 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 W. Hazlitt, The Classical Gazetteer (1851) textus
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 Cf. "Archidioecesis Rheginensis-Bovensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  7. 7.0 7.1 F. Sacco, Dizionario geografico-istorico-fisico del Regno di Napoli (Neapolis: Vincenzo Flauto, 1796) Tomo I Tomo II Tomo III Tomo IV}
  8. Il mondo antico, moderno, e novissimo, Tomo primo
  9. Strabo, Geographica VI.1.6.
  10. Strabo, Geographica VI.1.6. Diodorus Siculus VIII.23. Dionysius Halicarnassensis, Ant. Rom. XIX.2
  11. Thucydides III.86.5
  12. Dionysius Halicarnassensis, Ant. Rom. XX.16
  13. Emanuela Guidobono (2000),'Aims and methods in territorial archaeology: possible clues to a strong fourth-century AD earthquake in the Straits of Messina (southern Italy)' in The Archaeology of Geological Catastrophes ː 45-70.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad R(h)egium spectant.

PinacothecaRecensere

Capita regionum Italicarum
Capita provinciarum metropoleonque Italiae
Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium