Limax ut vulgo intellegitur est terrestre phyli molluscorum gastropus, quod testa carens videtur. Variae limacum familiae in taxinomia biologica partes nonnullorum stemmatum evolutionariorum putantur, quae etiam cochleas comprehendunt. Ergo familiae limacum inter se non arte conectuntur, contra superficialem formae corporeae similitudinem. Vita sine testa saepe libere orta est, exemplum evolutionis convergentis, et ergo notio limacis ipsius est polyphyletica.


Classis : Gastropoda 
   
Arion sp. (superfamiliae Arionoideorum), ex Vancuverio in Columbia Britannica.
Ambigolimax (superfamiliae Limacoideorum) ex Calcutta in Kerala Indiae.

Taxinomia recensere

Solum Onchidiacea et Soleolifera, duo e sex Pulmonatorum ordinibus, limaces comprehendunt. Sigmurethra, tertia familia, varios cochlearum, semicochlearum,[1] limacumque clados continet.[2] Taxinomia huius gregis per sequentias DNA faciendas nuper retractatur.[3] Pulmonata paraphyletica videntur, basalia inter opisthobranchia, quae terminalis arboris ramus sunt. Ellobiidae etiam sunt polyphyleticae.

Descriptio recensere

 
Externa limacis anatomia: adumbratio limacis notis pedis (ima parte), fimbriarum pedis quae eum cingit, amiculi post caput, pneumostomatis respirandi, et tentaculorum optici et sensorii.

Inter externam limacis anatomiam numerantur res sequentes.

Tentacula

Sicut alia gastropoda pulmonata terrestra, plurimis limacibus sunt duo paria tentaculorum ex capite emergentia. Par superior lucem sensit et in maculis ocularibus finitur, cum par inferior ad olfactionem aptum sit. Ambo paria intra corpus celari possunt.

Amiculum

In summa limacis parte, post caput, est amiculum ephippiomorphum, subter quod sunt apertura genitalis et anus. In uno amiculi latere (paene semper dextro) est apertura respiratoria, quae aperta facile, difficile clausa videtur. Haec apertura pneumostoma proprie appellatur.

Cauda

Pars limacis post amiculum cauda appellatur.

Carina

Nonnullis limacum speciebus, exempli gratia Tandoniae budapestensi, est iugum, quod super tergum secundum mediam caudam (aliquando omnem caudam, vel aliquando solum partem extremam) prominet. Hoc iugum carina appellatur.

Pes

Ima limacis pars, quae plana videtur, pes tantum appellatur. Sicut paene omnia gastropoda, limax per rhythmicas contractionis muscularis undas in ima pedis parte movetur. Stratum muci simul emittit, quae damnum pedis prohibet.[4] Circa marginem pedis in aliquot limacibus est quaedam structura fimbriae pedales appellata.

Testa vestigialis

Plurimi limaces vestigium testae retinent, quod plerumque intra corpus manet. Quod organum plerumque sales calcii condit, saepe cum glandulis digestivis.[5] Talis testa interna in Limacidis[6] et Parmacellidis adest.[7] Philomycidae,[6] Onchidiidae,[8] et Veronicellidae[9] adulti testis omnino carent.

Physiologia recensere

 
Ambigolimax Fremont in oppido Californiensi.

Corpora limacum plerumque ex aqua constant, qua pro causa eorum textus, sine testa magnitudinis satis magnae, desiccari solent. Mucus protegens generandus est ut supervivant. Multae species maxime impigrae in vescendo sub pluviam sunt, quia humus madidus est. Temporibus siccioribus se in humidos abdunt locos, sub corticem arborum, truncos casos, saxa, et structuras ab hominibus factas, sicut ollas florum. ad humorem corporis melius conservandum.[4] Sicut omnia gastropoda, cum crescant, torsionem subeunt, organis internis 180° intorquentibus per evolutionem. Interna limacum anatomia hanc rotationem distincte monstrat, sed corpora externa plus minus symmetrica videntur, praeter pneumostoma, quod in uno animalis latere invenitur, usitate in latere dextro.

Limaces duo muci genera exsudant, quorum aliud tenue et aquatile, aliud crassum et tenax est. Ambo genera sunt hygroscopica. Mucus tenuis e medio pede ad margines, mucus autem tenax e parte anteriori ad posteriorem extenditur. Limaces etiam mucum crassum generant, qui omne animalis corpus tegit.[4]

 
Deroceras iuvenis et ova alius et maioris speciei, ut videtur inter arionidas.

Mucus a pede expressus fibras continet quae limacem in superficiebus rectis manendo adiuvant. Vestigium limi quod limax relinquit effectus secundarios habet: alii limaces, qui vestigium limi reperiant, vestigium limi generatum esse ab una ex eadem specie agnoscere possunt, quod vicissim ad coniugem inveniendum prodest. Praeterea, vestigium limi sequi est mos nonnullorum limacum carnivororum.[4] Corporeus autem mucus praedatoribus nonnihil defendit, qui efficit ut limax difficile sublatu et tentu sit, exempli gratia in rostro avis, ac mucus ipse iniucundus sapere potest.[10] Aliquot limaces mucum tenacissimum generare possunt, qui praedatores inutiles reddere atque adeo tenere potest.[11] Aliquot species, sicut Limax maximus, fila limi exsudant ad parem per copulationem suspendendum.

Reproductio recensere

 
Par limacum coeuntium per filum muci in pariete suspensorum.

Limaces sunt hermaphrodita, quibus sunt organa reproductionis ambo maria et femina.[12] Cum alius limax alium inveniat, inter se circumplectuntur et per genitalia protrusa spermam permutant; aliquot dies post, circa triginta ponunt ova in foramine in humo, vel sub re sicut stipite caso.

Apophallatio solum in nonnullis Ariolimacis speciebus et in una Deroceratis specie observata est. Inter Ariolimaces, penis aliquando intra socii corpore irretiri fit. Per apophallationem limaces se separant cum alius vel ambo limaces penem sui vel alius emordeat aut emordeant; penibus autem abiectis, ariolimaces per feminas systematis reproductivi partes iam copulare possunt.[12][13][14]

Oecologia recensere

Limaces partes magni momenti in oecosystematibus agunt, materie plantarum et fungorum tabescentium edendo.[15] Plurimi limaces carnivori mortua sui generis specimina aliquando vescuntur.

Mores vescendi recensere

 
Magnus limax prope Manali in India.
 
Limax generis Lehmanniae parvo fructu Mexicopoli in Mexico vescitur.
Limax oppugnatus se contrahit et tentacula detrahit.
 
Habitus trepidationis Geomalaci maculosi, solum in hac specie observatus.

Multae limacum species pervariis materiebus organicis vescuntur, inter quae folia plantarum viventium, lichena, basidiomycota, adeo caro animalium mortuorum.[15][16] Aliquot limaces sunt praedator qui alios limaces, cochleas, et lumbricina edunt.[15][17]

Limaces maxime variis vegetabilibus herbisque vesci possunt, inter quas flores sicut petuniae, chrysanthema, asteraceae, lobelia, lilia, narcissus, gentianaceae, primulaceae, begoniae, alceae, irides, et fructus sicut fragariae.[18] Etiam carotae, pisa, mala, et brassicaceae, quas zoologi eis pro solo cibo dent.[16]

Limaces variarum familiarum sunt fungivora; inter quas familias sunt Philomycidae (insigniter Philomycus carolinianus et Phylomicus flexuolaris) atque Ariolimacidae (insigniter Ariolimax californianus), quarum species mycetozoa et basidiomycetes proprie vescuntur.[16] Inter fungos qui boletos a limacibus edendos generant sunt Lactarius spp., Pleurotus ostreatus, et Boletus edulis. Limaces etiam aliis speciebus aliorum generum vescuntur, sicut Agarico, Pleurocybella, et Russula. Inter gymnomycota quibus vescuntur sunt Stemonitis axifera et Symphytocarpus flaccidus.[16] Aliquot limaces certas fungorum partes vel gradus evolutionis petunt, quae autem proprietas maxime variat. Aliquando, limaces totos boletos edunt, sine inclinatione ad gradus ontogeneticos.[16]

Praedatores recensere

Limaces in diaeta permultorum invertebratorum et vertebratorum inveniuntur. Praedatio limacum res investigationum scientificarum saltem centum annos est. Quia nonnulli limaces pestes agriculturales habentur, zoologi praedatores studiose indagant, ut efficacia moderationis biologicae consilia constituantur.[19]

Invertebrata recensere

Coleoptera familiae Carabidarum, sicut Carabus violaceus et Pterostichus melanarius, limacibus vescuntur.[20][21]

Vertebrata recensere

Paene omnes vertebratorum greges magni momenti limaces venantur. Multa exempla inter reptilia, aves, mammalia, amphibia, et pisces inveniuntur; talia vertebrata limacibus aliquando vescuntur.[19]

Inter pisces qui limaces exquirunt sunt Salmo trutta, qui nonnumquam Arione circumscriptuo, uno ex Arionidis, maxime petit.[19] Similiter, Galaxias postvectis limacibus vescitur.[22]

Amphibia sicut anura praedatores limacum magni momenti diutissime putantur. Inter quae insigniter sunt species generis Bufonis (insigniter Bufo marinus) et Ceratophrydis.[19]

Inter reptilia quae limacibus vescuntur plerumque sunt angues et lacertae.[19] Aliquot colubridae limacibus venari solent. Diaeta litoralium Thamnophis elegantis gregum limacibus solum comprehendit (plerumque inter quos Ariolimax), sed greges mediterranei varia animalia venantur.[23] Thamnophis ordinoides, unus ex eius congeneribus, limaces aliquando edit. Storeria occipitomaculata et Storeria dekayi limacibus plerumque sed non solum vescuntur. Aliquot generis Dipsatis / Sibynomorphi species (e.g. Sibynomorphi neuwiedi) et Duberriae lutricis solum limaces edunt.[19][24] Aliquot lacertae limaces comedunt. Inter quas sunt Anguis fragilis, Tiliqua rugosa, Cyclodomorphus casuarinae, et Zootoca vivipara.[19][25][26]

Inter aves quae limaces praedantur numerantur Turdus merula, Sturnus vulgaris, Corvus frugilegus, Corvus monedula, strigiformes, vultures, et anates. Secundum investigationes limacum praedatorum, Turdus pilaris (Derocerate reticulato), Turdus iliacus (Limace et Arione), Turdidae (Limace et Arione atro), Lagopus lagopus scotica (Derocerate et Arione hortensi), galliformes, Jynx (Limace flavo), Columba livia, et charadriiformes eos praedantur.[19]

Inter mammalia quae limaces vescuntur sunt vulpes, meles, et erinaceinae.[27][28]

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Cochleae quarum testae sunt nimis parvae ut corpus omnino intra testam celari possit.
  2. Burton 1982.
  3. White, T. R.; Conrad, M. M.; Tseng, R.; Balayan, S.; Golding, R.; de Frias Martins, A. M.; Dayrat, B. A. (2011). "Ten new complete mitochondrial genomes of pulmonates (Mollusca: Gastropoda) and their impact on phylogenetic relationships". BMC Evolutionary Biology 11 (1): 295 
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Denny, M. W.; Gosline, J. M. (1980). "The physical properties of the pedal mucus of the terrestrial slug, Ariolimax columbianus". Journal of Experimental Biology 88 (1): 375–93 .
  5. Loest, R. A. (1979). "Ammonia Volatilization and Absorption by Terrestrial Gastropods: a Comparison between Shelled and Shell-Less Species". Physiological Zoology 52 (4): 461–69 .
  6. 6.0 6.1 Branson, B. A (1980). "The recent Gastropoda of Oklahoma, Part VIII. The slug families Limacidae, Arionidae, Veronicellidae, and Philomycidae". Proceedings of the Oklahoma Academy of Science 60: 29–35 
  7. Alonso, M. R.; Ibañe, M. (1981). "Estudio de Parmacella valenciannesii Webb & Van Beneden, 1836, y consideraciones sobre la posicion sistematica de la familia Parmacellidae (Mollusca, Pulmonata, Stylommatophora)". Boletín de la Sociedad de Historia Natural de les Baleares 25: 103–124 .
  8. Dayrat, B. (2009). "Review of the current knowledge of the systematics of Onchidiidae (Mollusca: Gastropoda: Pulmonata) with a checklist of nominal species". Zootaxa 2068: 1–26 
  9. Schilthuizen, M.; Thome, J. W. (2008). "Valiguna flava (Heynemann, 1885) from Indonesia and Malaysia: Redescription and Comparison with Valiguna siamensis (Martens, 1867)(Gastropoda: Soleolifera: Veronicellidae)". Veliger 50 (3): 163–170 
  10. Nixon, P.. Slugs. . Home, Yard & Garden Pest Newsletter (College of Agricultural, Consumer and Environmental Sciences, University of Illinois) .
  11. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named :0
  12. 12.0 12.1 "Perverted cannibalistic hermaphrodites haunt the Pacific Northwest! The Oyster's Garter". Theoystersgarter.com. 24 Martii 2008 .
  13. Reise, H; Hutchinson, J. M. C. (2002). "Penis-biting slugs: wild claims and confusions". Trends in Ecology and Evolution 17 (4): 163 .
  14. Leonard, J. L.; Pearse, J. S.; Harper, A. B. (2002). "Comparative reproductive biology of Ariolimax californicus and A. dolichophallus (Gastropoda; Stylommiatophora)". Invertebrate Reproduction & Development 41 (1–3): 83–93 .
  15. 15.0 15.1 15.2 "What Do Slugs Eat?". animals.mom.me .
  16. 16.0 16.1 16.2 16.3 16.4 Keller, H. W.; Snell, K. L. (2002). "Feeding activities of slugs on Myxomycetes and macrofungi". Mycologia 94 (5): 757–60 .
  17. "Worm-eating slug found in garden (video)". BBC News. 10 Iulii 2008 .
  18. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named UMMZ
  19. 19.0 19.1 19.2 19.3 19.4 19.5 19.6 19.7 South, A. (1992). Terrestrial Slugs: Biology, ecology and control. Boundary Row Londini: Chapman & Hall. pp. 428. ISBN 978-0412368103 .
  20. Brandmayr, P.Erratum: Verbum "etal" non recognitum. (2000). "Slugs as prey for larvae and imagines of Carabus violaceus (Coleoptera: Carabidae)". Natural History and Applied Ecology of Carabid Beetles. Sofia, Moscow: PENSOFT Publishers. pp. 221–27. ISBN 9789546421005 .
  21. Symondson, W. O. C.; Glen, D. M.; Erickson, M. L.; Liddell, J. E.; Langdon, C. J. (2000). "Do earthworms help to sustain the slug predator Pterostichus melanarius (Coleoptera: Carabidae) within crops? Investigations using monoclonal antibodies". Molecular Ecology 9 (9): 1279–92 .
  22. McDowall, R. M.; Main, M. R.; West, D. W.; Lyon, G. L. (1996). "Terrestrial and benthic foods in the diet of the shortjawed kokopu, Galaxias postvectis Clarke (Teleostei: Galaxiidae)". New Zealand Journal of Marine and Freshwater Research 30 (2): 257–69 
  23. Britt, E. J.; Hicks, J. W.; Bennett, A. F. (2006). "The energetic consequences of dietary specialization in populations of the garter snake, Thamnophis elegans". Journal of Experimental Biology 209 (16): 3164–69 .
  24. Maia, T; Dorigo, T. A.; Gomes, S. R.; Santos, S. B.; Rocha, C. F. D. (2012). "Sibynomorphus neuwiedi (Ihering, 1911) (Serpentes; Dipsadidae) and Potamojanuarius lamellatus (Semper, 1885) (Gastropoda; Veronicellidae): a trophic relationship revealed". Biotemas 25 (1): 211–13 .
  25. Avery, R. A. (1966). "Food and feeding habits of the common lizars (Lacerta vivipara) in the west of England". Journal of Zoology 149 (2): 115–21 .
  26. Hewer, A. M. (1948). "Tazmanian lizards". Tazmanian Naturalist 1 (3): 8–11 .
  27. "Slug Control". Cardiff.ac.uk .
  28. "Ecological Benefits of Slugs". thenest.com .

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad limaces spectant.