Glycyrrhiza glabra (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum, nomine generico Graeco: γλυκύς 'dulcis' + ῥἰζα 'radix') est planta e cuius radice sapor aliquantulum dulcis, aliquibus hominibus culturisque gratus, extrahi potest, nominibus vel "glycyrrhiza" vel communius liquiritia.[2][3] Haec planta est legumen quod in Europa meridiana partibusque Asiae endemica est. In India Septentrionali mulaithi appellatur. Ad Pimpinellam anisum, Illicium verum, et Foeniculum vulgare, fontes compositorum saporificorum dulcedinis similis, non est cognata.


Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Tribus : Galegeae 
Genus : Glycyrrhiza 
Species : G. glabra 
Glycyrrhiza glabra 
L.[1]  
Synonyma
*Glycyrrhiza glandulifera Waldst. & Kit.[1]
Glycyrrhiza glabra

Planta, herba familiae Fabacearum, est perennis quae ad 1 metrum alta crescit, foliis pinnatis circa 7–15 cm longis, 9–17 foliolis. Flores sunt 0.8–1.2 cm longi, purpurei ad caeruleos pallescentis, etiam ad albos, in inflorescentia laxa producti. Fructus est legumen oblongum, 2–3 cm longum, nonnulla continens semina.[4] Planta se rhizomatibus auget, quae se a radicibus ad 2 metra longa extendunt.

Sapor liquiritiae praecipue ex composito dulce anethola? ("trans"-1-methoxy-4-(prop-1-enyl)benzene)? appellato venit, aromatico composito aethere non saturato etiam in Pimpinella anisum, Foeniculo vulgari, et certis herbis aliis insito. Multum dulcedinis liquiritiae in glycyrrhizino, composito saccharo dulciore, inest.

  1. 1.0 1.1 GRIN
  2. Vegetius, De mulomedicina 4.9; Theodorus Priscianus, De diaeta 9. Vide s.v. "Liquiritia" in C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press
  3. "Licorice" in Merriam-Webster's Medical Dictionary (2007).
  4. A. Huxley, ed., New RHS Dictionary of Gardening (1992, ISBN 0-333-47494-5).

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
  Vide "Glycyrrhiza glabra" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Glycyrrhiza glabra spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Liquiritiam spectant.


Pinacotheca

recensere