Citrus hystrix (binomen ab Augustino Pyramo de Candolle anno 1813 statutum) est species arborum fructiferarum quae ad genus citrorum et subgenus Papeda pertinet. In Yunnan et Asia austro-orientali sponte gignitur. In eisdem regionibus alibique sub climate tropico colitur propter folia, quae inter condimenta adhibentur, et fructus in medicina utiles.

Fructus Citrus hystrix a Robyn Jay picti

Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Citrus 
Species : Citrus hystrix 
DC.
   

Bibliographia

recensere
 
Ars coquinaria Thai: pisces Channa striata in foliis musae arboris positi, aromaticis Citrus hystrix et Cymbopogon citratus necnon Allium cepa farti, e vapore cocturi
Fontes antiquiores
Eruditio recentior

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum hystricem spectant.
  Vide "Citrus hystrix" apud Vicispecies.