Rhizoma
Rhizoma in botanica est plerumque horizontalis subterraneusque plantae caulis qui ut fieri solet radices surculosque ex nodis emittit. Plantae subterraneis rhizomatibus comprehendunt cum curcumam, lupulum, Toxicodendron diversilobum (Hogan 2008), et zingiber, omnes proprietates medicinales habentes, tum herbas inutiles, Cynodonte dactylonte, Sorgho halepensi, et Cypero rotundo non exceptis. Nonnullis plantis sunt rhizomata quae super terram crescunt vel in soli superficie iacent, sicut nonnullae iridum filiciumque species, cuius surculi patuli sunt rhizomata. Inter plantas aquaticas, Nymphaeaceae rhizomata habent.
Generaliter, rhizomatibus sunt brevia internodia; radices ex fundo nodorum ac novos surculos ex vertice nodorum emittunt. Stolo autem, cum plerumque rhizomatis simile sit, nihilominus rhizomate (principali plantae cauli) differt quod ex cauli exstanti exsilit, internodia longa habet, et novos surculos ex extremo, sicut fragariae, generat.
Qui hortum colunt rhizomatibus frequenter utuntur ut plantas propagatione vegetativa propagent. Plantae sic propagatae asparagum, cannas, Convallariam maialem, irides, Orchidaceas sympodiales, et zingiber comprehendunt.
Caulis tuber est incrassata rhizomatis vel stolonis pars quae dilatatum est ut organum penarium sit. Generatim, tuber amylo impletum est; exempli gratia, Solanum tuberosum, quod tantum stolon modificatum est. Vox tuber saepe non adamussim adhibetur, et aliquando ad plantas rhizomatosas admovetur.
Nexus interni
Fontes
recensere- Hogan, C. Michael. 2008. "Western Poison-Oak: Toxicodendron diversilobum." In Global Twitcher, ed. Nicklas Stromberg, apud situm globaltwitcher.auderis.se.
- Stern, Kingsley R. [Annus ignotus]. Introductory Plant Biology. Ed. decima. ISBN 0-07-290941-2.