Aperire sectionem principem
Temu kunci.png

Monocotyledones 
Commelinidae 
Ordo : Zingiberales 
Familia : Zingiberaceae 
Genus : Boesenbergia 
Species : B. rotunda 
Boesenbergia rotunda 
(L.) Mansf.  

Boesenbergia rotunda (binomen a Rudolpho Mansfeld anno 1958[1] post Linnaeum statutum; synonymis Curcuma rotunda L.[2] et Kaempferia pandurata Roxb.), olim Latine sub nominibus Zedoaria rotunda et Zerumbet claviculatum descripta, est planta medicinalis et condimentaria Asiae Meridiorientalis nativa.

Descriptiones botanicaeRecensere

Casparus Bauhinus in enumeratione plantarum, quas "Zedoarias" appellavit, descripsit sub appellatione Zedoaria rotunda et nomina mediaevalia enumeravit:

Zurumbethum, Cord. hist. Zedoaria Arabum, Guil. Zedoaria quae rotunda est, Clus. in coroll. Zedoaria loripes, Costaeo in Mesuem. Zerumbeth & zedoaria rotunda, Aug. Fuch. com. Zedoaria rotunda, quae Avicennae Antora, Lon. Zerumbeth Serapionis, Lob. Zerumbeth Iavanensibus canior, Linsc. par. 4. Ind. Or. fig. 20.[3]

Inde Linnaeus brevissime definivit: "Kaempferia: rotunda. Kaempferia foliis lanceolatis periolatis. Zedoaria rotunda Bauh. pin. 31; habitat in India."[2] Post quem Carolus Ludovicus Blume sub speciebus duabus sic descripsit:

Kaempferia rotunda, Linn. K[aempferia] foliis oblongo-lanceolatis glabris subtus punctatis, spica radicali, limbi interioris laciniis superioribus lanceolatis acutis, labello obcordato. Kontje incolarum. In Javae hortis colitur ...
Kaempferia pandurata, Roxb. K[aempferia] foliis longiter petiolatis lanceolatis utrinque acuminatis infra arachnoideo-pubescentibus, spica centrali unilaterali, limbi interioris laciniis cuneatis, labello elongato panduraeformi. Tomo Kuntjie seu Tommon Kuntji (Batav.); Kuntjie (Sund.). In Javae hortis culta.[4]

NotaeRecensere

  1. Rudolf Mansfeld in Kulturpflanze vol. 6 (1958) p. 239
  2. 2.0 2.1 Linnaeus (1753)
  3. Bauhinus (1623)
  4. Blume (1827)

BibliographiaRecensere

Antiquiora
Recentiora

Nexus externiRecensere