Aperire sectionem principem
Securidaca longipedunculata MS 4773.JPG

Ordo : Fabales

Bromhead 
   

Fabales[1] sunt ordo plantarum florentium, in grege rosidarum eudycotyledonum a Systemate APG II positus. Secundum circumscriptionem APG II, hic ordo familias Fabacearum (subfamiliis Caesalpinioideis, Mimosoideis, Faboideis inclusis), Quillajacearum, Polygalacearum (familiis Diclidanthertacearum, Moutabeacearum, Xanthophyllacearum inclusis), et Surianacearum comprehendit. Secundum autem Systema Cronquist et nonnulla alia plantarum classificatarum systemata, ordo Fabalium solum Fabaceas continet. Aliae familiae a classificatione APG II tractae in ordinibus separatis a Cronquist positae sunt, Polygalaceis intra suum ordinem (Polygalales), et Quillajaceae Surianaceaeque intra Rosales.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici:  • Tela Botanica • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!