Polygalaceae (synonyma Diclidantheraceae, Moutabeaceae, Xanthophyllaceae) sunt familia plantarum florentium ordinis Fabalium, quibus est distributio cosmopolitana. Polygalaceae consistunt in circa septendecim generibus et 900–1000 herbarum, fruticum, arborumque speciebus. Plus quam 50% specierum unius sunt generis, Polygalae.

Systema Cronquist Polygalaceas in suo ordine separato ponebat, in ordine Polygalalium; nunc autem, secundum Systema APG II, ad Fabales pertinent.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Polygalaceas spectant.
  Vide "Polygalaceae" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!