Rosales

taxon (Tracheophyta: Magnoliopsida)

Rosales sunt ordo plantarum florentium, novem familias comprehendens, quarum familia typica est Roseaceae, familia rosarum. Hae novem familiae, secundum explicationem geneticam ab Angiospermarum Phylogeniae Grege factam, inter se conectuntur. Gregis investigatio monstravit inveteratum Systematis Cronquist ordinem Urticalium recte ad Rosales pertinere. In classificatione APG, celeberrimi Rosales sunt : rosae ; fragariae, rubi, et idaeobati ; mali et pyri ; pruni (Veteris Mundi), pruni sectionis Prunocerasi (Novi Mundi), pruni sectionis Armeniacae (Anglice: apricots), et pruni persicae ; pruni dulces (almonds) ; sorbi et crataegi ; ulmi ; fici ; urticae ; et humuli et cannabis.


Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Rosales 
Perleb
   
Synonyma
Rhamnales

Rosanae

Urticales[1]

Commutatio familiarum Recensere

Praeter Rosaceas, haec est absoluta circumscriptionis Rosalium in Systemate Cronquist commutatio, cuius familiae ad alios ordines motae sunt. Hae familiae (laeva parte) et eorum ordines et familiae nunc acceptae (dextra, post sagittulam) sunt:

Classificatio phylogenetica Recensere

Hic index novam familiarum Rosalium classificationem phylogeneticam secundum APG II (2003) et APG III (2009) monstrat. Ordo Rosales nunc novem familias, 261 genera, et circa 7725 species comprehendit.

  1. Barbeyaceae Rendle
  2. Cannabaceae Martynov
  3. Dirachmaceae Hutchinson
  4. Elaeagnaceae Jussieu
  5. Moraceae Link
  6. Rhamnaceae Jussieu
  7. Rosaceae Jussieu
  8. Ulmaceae Mirbel
  9. Urticaceae Jussieu

Cladogramma Recensere

Rosales

Rosaceae



§

Barbeyaceae


§

Dirachmaceae



Rhamnaceae



Elaeagnaceae






Ulmaceae




Cannabaceae




Moraceae



Urticaceae







  • §: significat ramos qui in minus quam 50% morphologiae consistunt; omnes alii rami consistentiam plus quam 80% habent.

Notae Recensere

Fontes Recensere

Nexus externi Recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosales spectant.
  Vide "Rosales" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!