Garcias ab Orta,[1][2] vulgo Garcia de Orta[3] (natus anno 1501 vel 1502; mortuus anno 1568), Crypto-Iudaeus Portugallensis Goae incola, fuit medicus et scriptor de aromatibus. Natus est in oppido Castelo de Vide, filius mercatoris Ferdinandi vel Isaacii ab Orta. Medicinae et artibus apud universitates Complutensem et Salmanticensem studuit. Ab anno 1526 Olisipone operam dans, professor meruit medicinae in Universitatem Olisiponensem ab 1530. Indiam petivit, medicum iuxta proregem Martinum Alphonsum de Sousa, anno 1534. Ab hoc anno Goae habitavit ibique mortuus est. Inquisitione ad hanc urbem anno 1565 introducta, Garcias ipse ut videtur quaestioni nunquam subivit; soror autem Catharina, in Iudaismo culpata, anno 1569 combusta est.

Titulus editionis Lusitanicae operis Garciae ab Horto Colóquios dos Simples e Drogas da India (Goae, 1563)

Opus eius, titulo Lusitano Colóquios dos simples e drogas he cousas medicinais da Índia scil. "Colloquia de simplicibus et pharmacis atque materia medica Indiae" anno 1563 Goae editum est et mox a Carolo Clusio Latine versum.

Opera recensere



Notae recensere

  1. Cf. titulum commentationis Iacobi Bontii, "Animadversiones in Garciam ab Orta" in Gulielmus Piso et al., De Indiae utriusque re naturali et medica libri quatuordecim (Antverpiae: Elzevir, 1658)
  2. "Garcias ab Horto": cf. versionem Latinam a Carolo Clusio editam, Aromatum apud Indos nascentium historia
  3. "Diego Garcia de Guerta" in textu Hispanico: Nicolaus Monardes, Segunda parte del libro de las cosas que se traen de nuestras Indias (Hispali, 1571) (quaternion C4 verso apud Google Books); "Diego Garcia de Huerta" apud eundem editione 1574 (fol. 48r apud Google Books)

Bibliographia recensere

  • C. R. Boxer, Two pioneers of tropical medicine: Garcia d'Orta and Nicolás Monardes. Londinii: Wellcome Historical Medical Library, 1963 Textus apud Internet Archive
  • Augusto da Silva Carvalho, Garcia de Orta. Olisipone, 1934
  • Francisco M. de Ficalho, Garcia de Orta e o seu tempo. Olisipone, 1886 Textus apud Internet Archive
  • Palmira Fontes da Costa, ed., Medicine, Trade and Empire: Garcia de Orta's Colloquies on the Simples and Drugs of India (1563) in Context. Farnham: Ashgate, 2013 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Louis Roddis, "Garcia da Orta, the first European writer on tropical medicine and a pioneer in pharmacognosy" in Annals of medical history n.s. vol. 1 (1931) pp. 198–207
  • I. S. Révah, "A família de Garcia de Orta" in Revista da Universidade de Coimbra vol. 19 (1960)