Phaëthon
Phaëthon (Graece Φαέθων, 'fulgens'), in mythologia Graeca fuit filius Solis (vel graece Helii) et Oceanidae Clymenae. Currum patris ascendere voluit, sed equos feroces ignes naribus spirantes regere non potuit. Ne mundus totus incendio periret, Iuppiter eum fulminavit, simul Phaetontem necans et currum frangens.
Fabula
recensereAliter ab aliis haec fabula narratur. Sic ab Ovidio: cum matre in Aethiopia vivebat Phaeton et patre Sole superbus apud aequales sese attollebat; quondam unus e comitibus ei respondit: "Noli, stulte, omnia matri credere," ac negavit Phaetontem re vera filium Solis esse. Qui, pudore commotus, ad matrem refugit et ab ea petivit documentum quo probaret vera dixisse de origine sua. Quae iuravit ita esse et filium ad domum, ubi sol oritur, patrem ipsum sciscitatum misit. Sol eum benigne accepit atque, ut paternos affectus ei probaret, iuravit per Stygiam paludem (quod iusiurandum ne dii quidem revocare possunt), quodcumque sibi optavisset Phaeton, sese donaturum. Tum currum patris conscendere atque ipse per unum diem regere adulescens voluit. Statim Solem promissi sui paenituit: filium dissuadere a tam periculoso ac temerario incepto frustra conatus, postquam Phaeton in sua sententia perstitit, fatalem currum miserrimus pater filio tradere tandem coactus est. Ille currus quattuor ferocibus equis, ignem naribus spirantibus, iunctus erat, qui manum domini sui non recognoscentes, magno impetu e solita via exierunt. Modo propius terram sese demittunt, quae calore nimio exaruit ac paene exarsit, modo caelesti regno et ipsi deorum sedi incendium minitabant. Tum Iuppiter/Zeus, a territis numinibus rogatus, fulmen suum in temerarium adulescentem vibravit. Qui in flumen Eridanum (quem Latini auctores idem esse atque Padum [1] adfirmant) praecipitatus, a Naiadibus sepultus est, quae tumulo hos versus inscripserunt:
- Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni,
- Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.
Sorores Heliades tam diu mortem fratris Phaetontis lugebant, ut in populos conversae sint, lacrimae vero in electrum. Helius et ipse, maerore confectus, faciem occultavit et unus dies sine sole transisse fertur, dum tamen incendium ex casu Phaetontis ortum lumen orbi praebet.
De interpretatione fabulae
recensereNonnulli eruditi moderni putaverunt hanc fabulam ad casum meteoritis pertinere potuisse. Nam defectio solis quoque fumeis nubibus occultati ab hac interpretatione non abhorret. Nisi quis fictitiae scientiae amator credere mavult spatialem navem, aliunde huc pernavigatam, cursum non tenuisse et infelicem Phaëthontem extraterrenam creaturam fuisse. . . .
De Phaëthonte ipsius Solis nomine
recensereAdiectivum φαέθων phaëthon, sensu evidenti "fulgens", crebriter a poëtis ad solem describendum adhibetur.[2] Inde apud scriptores aliquos posthomericos "Phaëthon" substantivum ad Solem ipsum appellandum usurpatur.[3]
De Phaëthonte in musica
recensereNonnullae fabulae lyricae "Phaeton" inscriptae in scaenam inductae sunt :
- 1683 a Ioanne Baptista Lullio (ad libellum a Philippo Quinault scriptum)
- 1685 ab Alexandro Scarlatti.
- 1768 a Nicolao Iommelli.
- 1877 Poema symphoniacum a Camillo Saint Saens.
De quibusdam usibus modernis
recensereVicesimo saeculo ineunte verbum Phaeton sive Faeton designat carrum autocinetum sine tecto vel duo vel quattuor loca praebentem. Iam a septimo decimo saeculo genus vehiculi equis iunctum et quattuor rotis praeditum hoc nomen ex persona mythologica acceperat. Hodieque societas autocinetica Volkswagen anno 2002 nomen Phaeton adhibuit ad novum typum autocineti designandum. Item hoc nomen pluribus avibus e familia phaethontidarum datum est. Hi usus omnes ad velocitatem alludunt[4].
Fontes
recensere- Euripides, Hippolytus 735-41
- Hyginus mythographus, Fabulae 152 et 154 (secundum Hesiodum).
- Ovidius, libro primo Metamorphoseon, 750–779 necnon libro secundo 1–332 [5]
- Lucanus libro secundo Pharsaliae versibus 410-415.
- Lucretius libro quinto De Natura rerum 397-410.
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis IV.1
- Vergilius, libro decimo Aeneidis versus 185-192.
Plura legere si cupis
recensere- R. C. Bass, "Some Aspects of the Structure of the Phaethon Episode in Ovid's Metamorphoses", The Classical Quarterly, 1977ː 402-408
- Jean Bérard, "De la légende grecque à la Bible. Phaéton et les sept vaches maigres", Revue de l'histoire des religions, 1957ː 221-230
- Hartmut Böhme, "Phaeton, Prometheus und die Grenzen des Fliegens". In: Wolf R. Dombrowsky, Ursula Pasero (cur.), Wissenschaft, Literatur, Katastrophe. Festschrift zum sechzigsten Geburtstag von Lars Clausen, Westdeutscher Verlag, 1995
- Aliénor Cartoux, "Phoébus et Phaéthon dans les Métamorphoses : la mythologie ovidienne comme miroir du Prince inversé", Ars scribendi, 2018
- Hélène Casanova-Robin, "L’audace châtiée : Phaéton, Actéon et Icare dans la tradition latine jusqu’à la Renaissance, tours et détours d’un symbolisme", Anabases, 2019ː 93-110
- Martine Debaisieux, "La chute de Phaéton : variations sur une image topique du Moyen Âge au XVIIe siècle" in Homo narrativus, 2001ː 109-118
- Antonio Gallego, El mito de Faetón en la literatura española, Matriti, 1961
- Christiane Hansen, Transformationen des Phaethon-Mythos in der deutschen Literatur, de Gruyter, Berolini, 2012, (= Spectrum Literaturwissenschaft; 29) Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Hederich, Benjamin: "Phaëthon." - Apud: Gründliches mythologisches Lexikon. Lipsiae 1770, col. 1960-1965
- Héron de Villefosse, Antoine, "La chute de Phaëton (mosaïque trouvée à Sens)", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1910ː 613-622
- Brigitte Jacoby, Ikonographie des Phaetonmythos, Bonnae, 1971
- Peter E. Knox, "Phaethon in Ovid and Nonnus", The Classical Quarterly, 1988ː 536-551
- Pierre Maréchaux, "Les métamorphoses de Phaëton : étude sur les illustrations d'un mythe à travers les éditions des «Métamorphoses» d'Ovide de 1484 à 1552", Revue de l'Art, 1990ː 88-103
- Bruno Poulle, "Phaéton et la légitimité d'Auguste" in Pouvoir des hommes, signes des Dieux dans le monde antique. Actes des rencontres de Besançon (1999-2000), 2002ː 125-134
- Jean Rudhardt, "Le mythe de Phaéthon", Kernos, 1997ː 83-95
- Slim, Hedi, "La chute de Phaeton sur une mosaïque de Barrarus-Rougga en Tunisie", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 2003ː 1103-1133
Notae
recensere- ↑ Martialis X,12. Polybius, Historiae, II,16,6 et II,16,13-15.
- ↑ Homerus, Ilias 11.735, Odyssea 5.479 et alibi; Hesiodus, Theogonia 760; Sophocles, Electra 824
- ↑ Archestratus, Hedypathia fr. 34; Cercidas fr. 4.20, p. 204 Powell; Orphica fr. 238.10 Kern; Vergilius, Aeneis 5.105; Valerius Flaccus, Argonautica 3.213. De qua re vide S. Douglas Olson, Alexander Sens, Archestratos of Gela: Greek Culture and Cuisine in the Fourth Century BCE (Oxonii: Oxford University Press, 2000) p. 135
- ↑ Dirk Schlinkert, "Vom Phaethon zum Volkswagen Phaeton. Mythos, Kutsche, Automobil". In: Martin Korenjak, Stefan Tilg (cur.), Die Antike in der Alltagskultur der Gegenwart, Innsbruck, 2007.
- ↑ Quam fabulam ad pueros discendos in formam libri nubeculati delineatrix Batavica Magda van Tilburg redegit: Ovidius. Phaethon (sumptibus CC Büchner, Bambergae, ISBN: 978-3-7661-5609-9 ) (latine)
Nexus externi
recensere- Vicimedia communia plura habent quae ad Phaethontem spectant.
- Phaethon apud evolution-mensch.de
- Apud theoi.com