Vide etiam paginam fere homonymam: Heliadae.

Heliades[1] in mythologia Graeca sunt filiae Helii, dei solis et sorores Phaëthontis.

Heliadae in populos mutatae. Sebastianus Leclerc anno 1676 ex Ovidii narratione scalpsit.
Easdem pinxit Sanctes Titi secunda parte sedecimi saeculi

Hyginus mythographus narrat Heliades esse filiae cuiusdam Clymeni vel potius Helii ex Merope nympha[2] vel Clymene.[3] Nomina earum erant: Merope, Helie, Aegle, Phoebe, Lampetie, Aetheria et Dioxippe.[4]. Quod patre iniussu Phaëthonti fratri equos curru iunxerant, mutatae sunt in populos[5] aut in alnos.[6] Iovem eas misericordia mutavisse traditur, quod mortem fratris quattuor continuos menses complorarent, lacrimis in sucinum mutatis.[7] Ovidius trium mentionum faciens nomina duarum profert, scilicet Phaëthusam et Lampetiam, quas Homerus autem filias Oceanidis Neaerae (Νέαιρα) esse tradit.[8] A fratre etiam Phaëthontiades voocantur. [9]

Contra in Scholio Homeri Phaëthon et Heliades sunt liberi Rhodes cum Helio: Lampetia, Phaëthusa et Aegle.[10]

  1. Helias, -adis f. ex verbo Graeco Ἡλιάς; pl. Heliades, -um (Ἡλιάδες, ων)
  2. Hyginus: Fabulae 154.
  3. Hyginus: Fabulae 152; item Ovidius: Metamorphoses 1,755.
  4. Hyginus: Fabulae 154.
  5. Hyginus: Fabulae 152 et Vergilius: Aeneis 10,190
  6. Vergilius: Eclogae 6,62.
  7. Ovidius: Metamorphoses 2,329-366.
  8. Homerus: Odyssea 12,133s.
  9. Vergilius: Eclogae 6,62.
  10. Scholion ad Homeri Odysseam 17,208.

Plura legere si cupis

recensere