Vide etiam paginam fere homonymam: Heliades.

In mythologia Graeca Heliadae (Ἡλιάδαι) sunt septem filii Helii et Rhodes, fratres Electryones, scilicet Ochimus, Cercaphus, Macareus sive Macar, Actis, Tenages, Triopas, et Candalus (Nonnus[1] Augen et Thrinacen addit). Erant astrologi et nautae atque primi Rhodi sacrificia Athenae instituerunt.[2] Etiam Telchines Rhodo expulerunt.[3]

Tenages, maxime dotatus Heliadarum, a Macareo, Candalo, Triopa et Actide, qui ei aemulati sunt, interfecerunt. Crimine patefacto Rhodo fugerunt: Macareus fugit Lesbum, Candalus to Coum, Triopas to Cariam et Actis Aegyptum.[4] Ochimus et Cercaphus, qui crimine abstinuerant, in insula permanerunt et urbem Achaeam (loco Ialysi posterioris) condiderunt.[5] Ochimus, maximus fratrum, insulae regnum obtinuit; Cercaphus filiam Ochimi in matrimonium duxit et in locum eius successit. Tres filii Cercaphi, scilicet Lindus, Ialysus et Camirus, conditores eponymi urbium Lindi, Ialysi et Camiri exstiterunt.[6]

  1. Nonnus, Dionysiaca 14,44
  2. Diodorus Siculus, Bibliotheca Historia 5,56; Pindarus, Olympica 7,3
  3. Nonnus, Dionysiaca 14,44
  4. Diodorus Siculus, Bibliotheca Historiae 5,57,2
  5. Diodorus Siculus, Bibliotheca Historiae 5,57,6
  6. Pindarus, Olympica 7,3 ss.

Bibliographia

recensere