Rhode (Graece: Ῥόδη) in mythologia Graeca est dea eponyma insulae Rhodi[1] et uxor dei solis Helii.[2]

De parentibus eius traditiones non congruentia respondent. Filia est:

Plurimi eam mulierem Helii esse narrant, quamquam secundum scholion ad Lycophronem Posidoni nupta erat.[8]

Liberi eius cum Helio sunt Heliadae, septem filii, scilicet Ochimus, Actis, Cercaphus, Candalus, Triopas, Macareus et Tenages, atque una filia nomine Electryone.[9]

Contra in Scholio Homeri liberi Rhodes cum Helio sunt Phaëthon et tres Heliades: Lampetia, Phaëthusa et Aegle.[10] Hic ei liberi Clymenes cum Helio ascribuntur.

Bibliographia

recensere
  • Susanne Eiben: Rhode. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 10, Metzler, Stuttgardiae 2001, ISBN 3-476-01480-0, Col. 994.
  • Hendrik Enno van Gelder: Geschichte der alten Rhodier. 1900, noviter impr. 1979, p. 356f
  • Otto Höfer: Rhode 2. In: Wilhelm Heinrich Roscher (Ed.): Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie. Vol. 4, Lipsiae 1915, Col. 112–113 (in interrete: [1])
  • Johannes Ilberg: Rhodos. In: Wilhelm Heinrich Roscher (Ed.): Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie. Vol. 4, Lipsiae 1915, Col. 119 (in interrete: [2])

Nexus externi

recensere
  • Rhode in: Theoi Project (Anglice)
  1. Diodorus Siculus 5,56,3. Scholion ad Pindari Olympica 7,24g
  2. Pindarus: Olympica 7,14
  3. Apollodori bibliotheca 1,28
  4. Pindarus: Olympica 7,14. Scholion ad Pindari Olympica 7,24f
  5. Diodorus Siculus 5,55,4
  6. Epimenides: FHG 4,404
  7. Scholion ad Homeri Odysseam 17,208
  8. Scholion ad Lycophronem 923
  9. Pindarus: Olympiaca 7,71b-74b. Scholion ad Pindari Olympica 7,24h; 7,131c. Diodorus Siculus 5,56,5
  10. Scholion ad Homeri Odysseam 17,208