Vide etiam paginam fere homonymam: Halia (Cotyis uxor)

Halia (Graece Ἁλίη, scil. "salis" seu "aquae salinae") in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis. Ordinatur enim inter sorores in Iliade, epitheto βοῶπις scil. "oculis bovinis" distincta: "Νησαίη Σπειώ τε Θόη θ' Ἁλίη τε βοῶπις".[1] Notandum est eundem fere versum apud Hesiodum aliter lectum: "Κυμοθόη Σπειώ τε θοὴ Θαλίη τ' έρόεσσα", nomine "Halia" in "Thalia" mutato,[2] sed Thalia iam in Iliade versu praecedenti stat. Halia et in Apollodori bibliotheca enumeratur inter Nereides.[3]

Thetis, matrimonio lassata, ad sorores redit

NotaeRecensere

  1. Ilias 18.40
  2. Hesiodus, Theogonia 245; vide M. L. West ad loc.
  3. Apollodori bibliotheca 1.2.7


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.