Ialysus (Rhodus)
Ialysus sive Ialysos (f., Graece: Ἰήλυσος, Neograece: Ιαλυσός) in insula Rhodo boreo-orientali sita usque ad annum 2010 fuit demus Rhodi, ab anno 2011 est "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα) Rhodi demi. Nomen ab urbe antiqua homonyna trahit. Sedes administrativa hodie Trianta (Τριάντα) appellatur, quae est urbs numero incolarum secunda in insula.
Locus: 36°24′58″N 28°9′23″E
Numerus incolarum: 12 717, 10 111, 6 967, 11 331, 2 822
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Mythologia
recensereUrbes Lindus, Ialysos et Camirus a tribus fratribus eorundem nominum conditas esse traditur. Erant filii Cercaphi, maioris natu Heliadarum, filiorum Helii et Rhodes.
Rhodii novem navibus Tlepolemo duce Bello Troiano interfuerunt; Homerus in catalogo navium, qui dicitur, urbes Lindum, Ialysum et Camirum nominat:
- Τληπόλεμος δ᾽ Ἡρακλεΐδης ἠΰς τε μέγας τε
- ἐκ Ῥόδου ἐννέα νῆας ἄγεν Ῥοδίων ἀγερώχων,
- οἳ Ῥόδον ἀμφενέμοντο διὰ τρίχα κοσμηθέντες
- Λίνδον Ἰηλυσόν τε καὶ ἀργινόεντα Κάμειρον.[1]
Historia
recensereDores, qui a saeculo undecimo insulam inhabitabant, tres urbes Ialysum, Camirum et Lindum condiderunt, quae liberae civitates (poleis) Rhodum regebant, donec anno 408 a.C.n. se coniunxerunt, ut in insula boreo-orientali urbem Rhodum conderent. Tres urbes una cum Coo, Cnido et Halicarnasso ad Hexapolim Doricam pertinebant.
Notae
recensereNexus externi
recensere- Ialysus antiqua apud Rhodesguide (Anglice)