Vide etiam paginam discretivam: Rhodus (discretiva).

Rhodus sive Rhodos (Graece: Ῥόδος, Neograece: Ρόδος, Ottomanice usque ad annum 1912 Rodos, Italiane 1912–1947 Rodi) est urbs maxima insulae eiusdem nominis in mari Aegaeo iacentis. Olim caput pristini praefecturae Dodecanesi ab administratione anno 2010 reformata (vide: Libellus Callicratis) est sedes administrativa Rhodi demi (Δήμος Ρόδου) et simul homonyna "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα Ρόδου) eiusdem demi. Anno 2001 urbi erant 53709 incolae.

Wikidata Rhodus (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°26′0″N 28°13′0″E
Numerus incolarum: 54 562

Gestio

Procuratio superior: Rodos Municipality, Commune of Rodos

Geographia

Superficies: 19.481 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Abula, Conches-en-Ouche, Ialta, Valletta, Baliaris Maior, New Braunfels, Pīsae, Angelopolis, Rhodensis Insula, Roses, Gotland Municipality, Perthia, City of Perth, Visbia

Tabula aut despectus

Rhodus (urbs): situs
Rhodus (urbs): situs
Porta urbis mediaevalis
Portus urbis Rhodi
Templum Apollinis in acropoli
Meschita Süleyman Pascha
Turris horologiorum aspctum totius urbis praebet

Urbs vetus

recensere

Urbs vetus, quae anno 1988 UNESCO Mundi Hereditas declarata est, partim in colle sita et moenibus 4 km cirumdata est, quae usque ad portum pertinent. Summa in urbe est Palatium Magni Magistri (Παλάτι του Μεγάλου Μαγίστρου) ordinis fratrum Hospitalis Sancti Ioannis (1937 - 1940 ab Italianis rursus aedificatum), quod hodie Museo Archaeologico locum praebet. Via Socratis meschitam Süleyman Pascha cum Area Hippocratis coniungit. Ex adverso sita est Bibliotheca Turcica. Areae Hippocratis adiacet Area Martyrum Iudaicorum. A Via Socratis in meridiem versus vicus Turcorum situs est, cuius angiporta, meschitae, areae parvae atque balneae Turcicae tempus Ottomanicum in memoriam reducunt et a periegeticis libenter visitantur.

Commeatus

recensere

A Rhodo urbe plurima laophoria totam in insulam vehuntur. Naves Rhodum cum insulis Syme Teloque atque continente Turcica connectunt.

  • Museum Archaeologicum in pristino valetudinario ordinis
  • Museum artificiorum in eodem aedificio
  • Museum Byzantinum in ecclesia nomine Panagia Castri
  • Museum artis Graecae hodiernae in tribus aedificiis distantibus, quae autem uno aditus pretio visuntur

Aedificia sacra

recensere

Urbes coniunctae

recensere

Rhodus multis urbibus coniuncta est:

Homines noti

recensere


Bibliographia

recensere
  • Anthony Luttrell: The town of Rhodes. 1306–1356. Office for the Medieval Town, Rhodi 2003, ISBN 960-214-208-1.

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhodum urbem spectant.