Diagoras Rhodius
Diagoras Rhodius ( (anno 448 a.C.n. natus esse dicitur) fuit pugil notissimus Graecus. Annus, quo re vera natus est, nescitur. Isthmiis certaminibus quater, Pythiis et Nemeis complures vicit, anno 464 a.C.n. olympionices factus est. Pindarus poeta ei epinicio, quod Ialysi recitatum est, ob victoriam anno 464 a.C.n. patratam honorem tribuit: „Et nunc inter utraque cum Diagora descendi marinam celebrans filiam Veneris, Solisque sponsam Rhodum, recta via pugnantem ut ingentem virum apud Alpheium coronatum laudarem pugilatus in praemium, itemque apud Castaliam ...“[1] Nomine honorario Periodonica (Graece: περιοδονίκης) ornatus est, quippe cui contigit, ut Quattuor certamina sacra uno circulo (sive verbo Graeco: periodo) vicisset.
Obitus: 448 a.C.n.; Olympia
Familia
Proles: Damagetus of Rhodes, Acusilaus of Rhodes, Dorieus, Kallipateira of Rhodes
Familia: family of Diagoras of Rhodes
Filii eius Akusilaus (pugil) et Damagetus (pancration) eodem die Olympia anni 448 a.C.n. vicerunt. Marcus Tullius Cicero tradit Laconis cuisdam vocem, qui accessit ad patrem senem et gratulatus dixit: “Morere Diagora,non enim in caelum ascensurus es!"[2]
Alius filius nomine Dorieus victoriis in pancratio (432 - 424 a.C.n.) ter periodonica factus est[3]. Bello Peloponnesiaco propria nave in Lacedaemoniorum partibus pugnavit, donec captus est. Sunt, qui dicant Athenienses ei Olympici honoris causa libertatem dedisse, postea autem, ut apud Pausaniam legitur[4], proditor a Lacedaemiis capitis damnatus est.
Etiam Diagorae nepotes arte athletica efficaces erant, quamobrem familia nomen Eratides cum nomine Diagorides commutavit.
Filia Diagorae nomine Callipatira fuit unica mulier nota, quae Olympiis interesse ausa est, quod feminis erat interdictum.
Notae
recensere- ↑ Pindarus, Olympia 7; interpretatio Latina ab Augusto Boeckhio facta: [1]
- ↑ Cic., Tusc. 1, 46, 111
- ↑ Aristoteles, Ars rhetorica I.2.13.
- ↑ Pausanius 6,7ss.