Nomen honorarium Periodonica (Graece: περιοδονίκης) in Graecia antiqua illis athletis datum est, quibus contigit, ut Quattuor Certamina Sacra uno circulo (sive verbo Graeco: periodo) vicerent.

46 athletae per saecula id effecisse traduntur, inter quos Milo Crotonensis palaestrica, qui titulo sexies ornatus est, Diagoras Rhodius pugil et filius eius Dorieus, qui ter periodonica factus est pancratiastes.

Nexus externiRecensere