Iraca
Irāca[1][2][3] seu Iraquia,[4][5] (Arabice plene جمهورية العراق Jumhūrīyat al-ʿIrāq 'res publica Iracae') est civitas sui iuris in Asia Occidentali sita, quae plurimum septentrionalem et occidentem Zagrii montium finem, orientalem Deserti Syriae partem, et septentrionalem Deserti Arabiae partem comprehendit.[6] Civitates conterminae sunt Iordania ad occidentem, Syria, ad septentrionalem et occidentem, Turcia ad septentriones, Irania ad orientem, et Cuvaitum et Arabia Saudiana ad meridiem. Iracae est angusta litoris pars, 58 chm longa, in sinu Persico septentrionali. Caput, Bagdatum. in media orientalique civitatis parte patet. Regio Curdistania legitime est Iraci pars, quae habet definitum imperium et definitam auctoritatem et exercitum; eius caput est Arbela urbs, sed fertur populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis.
Territoria finitima: Turcia, Syria, Iordania, Arabia Saudita, Cuvaitum, Irania
Locus: 33°0′0″N 43°0′0″E
Caput: Bagdatum
Gestio
Princeps: Abd al-Laṭīf Rašīd
Praefectus: Mahometus Shīāʿ al-Sūdānī
Consilium: Council of Representatives of Iraq
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Praeceptum: Takbir
Sigla
Tabula aut despectus
Duo maiora flumina, Tigris et Euphrates, mediam Iracam transeunt, a septentrionali occidentalique ad meridianum orientemque defluentia. Haec flumina civitati terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis "steppis" vocatis et desertis quae plurimam Asiam Occidentalem tegunt.
In antiquitatis memoria, terra quae nunc Iracam comprehendit est in Europa appellata toponomine Graeco Mesopotamia 'terra inter flumina'. Iracam magnas civilizationes continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten cunabula civilizationis et locus ortús scripturae et rotae agnoscitur.
Geographia
recensereTemporibus Imperii Romani Iraca attributa est plagae orientalis areae mundi veteris—una cum aliis civitatibus Asiae.
In Iraca septentrionali situs est extremum orientale Montis Tauri.
Historia
recenserePer longam historiam, Iracam vicissim est pars media imperii Accadici, Assyrici, Neobabylonici, regni Seleucidarum, Parthici, Sassanidarum, et caliphatus Abbasidarum, et pars imperiorum Achaemenidarum, Romani, Rashiduni, Omayadarum, Mongolici, Safavidarum, Afsharidarum, Ottomanici, et Britannici.[7][8] Regnum Iracum anno 1932 conditum est.
Die 14 Iulii 1958, motu militum monarchia abolita ac res publica pronuntiata est. Annis sequentibus, praesides motibus militum saepe depositi sunt. Anno 1979, Saddamus Hussein praeses et dictator Iraci nominatus est.
Post incursum anni 2003, Iracum in dicionem militarem a multinationali copiarum consociatione, praecipue copiarum Civitatum Foederatarum et Britanniarum Regni, redactum est. Translata est summa rerum ad gubernationem Iraci ad tempus (Anglice: Interim Government of Iraq) mense Iuni 2004. Nová constitutione publico referendo sanctá, nova gubernatio Iraci electa est. Mense Septembri 2010, circa 52 000 copiae Civitatum Foederatarum in civitate manent.[9] Tota copiarum Civitatum Foederatarum revocatio ex Iraco ante 31 Decembris 2011 mandata est.[10]. Anno 2014, Iracum in periculo est, quod seditiosi Civitatis Islamicae in Iraquia et Levante Bagdadum expugnare conantur. Die 29 Iunii 2014, Caliphaum proclamaverunt atque Abu Bakr al-Baghdadi "Caliphum" nunc esse nuntiaverunt.[11]
De rebus Latinis
recensereIn fonte litterario[12] Iraquienses "Babylonii" vocantur.
Provinciae
recensereSunt undeviginti provinciae (Arabice: محافظات, sing. محافظة, Curdice: پاریزگه Pârizgah) in Iraco. Haec sunt maximae urbes Iraci, secundum CIA World Factbook:
Urbes
recensereHaec sunt maximae urbes Iraci secundum CIA World Factbook, aestimatione anno 2015 facta.[13]
Nomen Latinum | Nomen Arabicum | Numerus incolarum |
---|---|---|
Bagdatum | بغداد | 6 643 000 |
Mausilium | الموصل | 1 694 000 |
Arbela | أربيل | 1 166 000 |
Basra | البصرة | 1 019 000 |
Suleimania | السليمانية | 1 004 000 |
Najaf | النجف | 889 000 |
Urbes antiquae Mesopotamiae notissimae, quarum ruinae in Iraco iacent, sunt Orchoë, Nippur, Ninive, Assur, ac Babylon.
Notae
recensere- ↑ "Iraca, Irak, regio Asiae late patens, quae et Iraca Persarum dicta, eadem quae olim Babylonia, cujus caput est Bagdatum urbs (Michaelis Antonii Baudrand Parisini Geographia Ordine litterarum disposita. Tomus primus. Parisiis, 1682, p. 528 apud Google Books).
"Yerac, Provincia del Asia. Esta es la antigua Caldea ò Babylonia: haec Iraca, cae" (p. 667 apud Google Books).
"Iraca, ae, Irac, paese d'Asia" ("Lexicon complectens fabulas" p. 50 apud Google Books).
"Oh portentum erroris, Iracam Babyloniae cum Iraca Persarum confundens!" (Thesaurus antiquitatum sacrarum complectens. . . . Volumen septimum. Autore Blasio Ugolino (Venetiis: 1747), col. xciii apud Google Books). - ↑ "Irac, antea Chaldaea dictam" (cas. accus. gen. fem.) (p. 47 apud Google Books).
"Iracum": Iacobi Georgii Christiani Adleri Museum Cuficum Borgianum Velitris (1732) p. 23: "Aucto eorum imperio variis de Arabia & Syria victoriis, regnum ita inter se diviserunt, ut ramus eorum unus Persiam, Iracum Arabicum, Cuzistan, Oman, Musul, Diarbeker obtineret, alius Bagdadum, tertius Irac-adgem gubernaret."
Henrici Orthobii Fleischer Catalogus Codicum Manuscriptorum Orientalium Bibliothecae Regiae Dresdensis (1831) p. 87 "in urbe Iraci persici Qom."
Nicolai, Constantinopolitani Archiepiscopi, Epistolae (1863) p. 1186 "Eracus, r. (Babylonica, seu Chaldaica)" et p. 1187 "Irac, Iracus. Vide Eracus." - ↑ Vb. adiect. "Iracensis": cf. nomen "Duma Iracensis" (p. 327 in nota subiuncta apud Google Books) et binomen zoologicum Acanthodactylus tristrami iracensis
- ↑ "Iraquia" solitissima est inter Latinistas nostrae aetatis, e.g.: Typis Polyglottis Vaticanis, Latinitas (1953), p. 258 (Textus apud Google Books). Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 153.. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 46. Orthographia "Iracia": Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
- ↑ Vb. adiect. "Iraquiensis": cf. binomen zoologicum Brevipalpus iraquiensis
- ↑ "Declaration of Principles for a Long-Term Relationship of Cooperation and Friendship Between the Republic of Iraq and the United States of America".
- ↑ "Top 10 Battles for the Control of Iraq". Livescience.com.
- ↑ "Iraq Guide". Business.maktoob.com.
- ↑ "Last armed forces pull out of Iraq". CNN.com.
- ↑ [1].
- ↑ Der Spiegel die 29 Iunii 2014.
- ↑ Congregation of the Regent House on 25 June 2007 (Anglice, Latine).
- ↑ "Iraq," CIA World Factbook (2017).
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Nuntii BBC: Iraq country profile (anglice)
- De Bellio Persici Sinus (anglice)
- Bush Bagdati (anglice)
- Numerus mortium civium Iracianorum ab initio belli (2003) (anglice)
- Amnesty International (anglice):
- Amnesty International Nuntius de Iraco
- Iracum: Tribunal sine consultatione constitutum
- Iracum: Amnesty International clarificationem petit de demolitiones domuum in Iraco a copiis CFA factas
- Reconstruction must ensure the human rights of Iraqis
- Memorandum de quaetionibus de legibus a Coalition Provisional Authority introductis
- Iracum: Forcible return of refugees and asylum-seekers is contrary to international law
Civitates |
Atropatene · Afgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesa · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Chirgisia · Corea meridiana · Corea septentrionalis · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabici Coniuncti · Georgia · Iaponia · Iemenia · India · Indonesia · Iordania · Iracum · Irania · Israël · Kazachstania · Laotia · Libanus · Malaesia · insulae Maldivae · Mongolia · Nepalia · Omania · Pakistania · Philippinae · Quataria · Russia · Sinae · Singapura · Syria · Tadzikistania · Taprobane · Thailandia · Timora Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Ossetia Meridionalis · Taivania |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Casmiria · Territoria Palaestinensia |
Capsae cognatae: Primi ministri Iracae | ||||
Saadun Hammadi 1974 • Taricus ʿAzīz 1983 • Ahmad Hussein Khudayir al-Samarrai 1991 • Mahometus Saeed al-Sahhaf 1992 • Naji Sabri 2001 • Hoshyar Zebari 2003 • Ibrāhīm al-Ǧaʿfarī 2014 • Mahometus ʿAlī al-Ḥakīm 2018 • Fuʾād Ḥusain 2020 Capsae cognatae: Primi ministri Iracenses | |