Constantinus I
Constantinus I, Magnus, vel Flavius Valerius Aurelius Constantinus (Naissi in oppido Serbico circa annum 280 natus; 22 Maii 337 mortuus), fuit imperator Romanus a die 25 Iulii 306 ad annum 337. Iam anno 318 complures titulos collegerat: Germanicus maximus III, Sarmaticus maximus, Britannicus maximus, Carpicus maximus, Arabicus maximus, Medicus maximus, Armeniacus maximus, Gothicus maximus.
Constat Constantinum ampliorem esse propter
- primum et gravem usum monogrammatis Christi ad signandum exercitum Romanum (proelio in ponte Milvio facto, anno 312)
- edictum tolerantiae Mediolani anni 313, quo Christianismum religionem permissam in imperio Romano fecit
- convocationem primi concilii Nicaeni
- sedem imperatoris a Roma Byzantium translatam, quae postea Constantinopolis nominata est.
Est felice? adhuc biographia accuratior de eo, quae ab Eusebio Caesariensi scripta est; quia fuit ardens imperatoris admirator, hoc opus in conspectu nonnullorum historicorum normas scientiae historicae hodiernae sequi non potest. Praeter facta antiquis nota sunt multa singula de Constantino, quae adhuc aperta sunt.
Adulescentia et via ad potestatem
recensereConstantinus circa annum 280 (accuratius dies non est traditus) filius Constantii I, qui quoque imperator Romanus erat, et Helenae eius uxoris filiae cauponis Naissi, urbis Illyricae, natus est. Ei fuerunt tres semifratres, Flavius Iulius Constantius, Flavius Iulius Dalmatius, Flavius Hannibalianus.
Postquam Constantius anno 293 Caesar in tetrarchia Diocletiani factus est, Constantinus primo in aula Diocletiani habitavit, et dein Galerium in bellum ad ripas Danuvii secutus est. Anno 305 ei contigit, ut patrem in Britannia obiret, ubi inter expeditionem contra Pictos et Scotos excellebat, quare post patris mortem Augustum (imperator summus) a copiis appellatus est, sed titulo Caesaris contentus fuit, qui a Galerio praebitus est.
At tantopere ordo tetrarchiae Diocletiani deletus est. Is, quamquam iterum studitum est, ut eum renovaret, non rursum renovari potuit (vide conventus Caesarum Carnunti anno 308), quia nunc cogitatio dynastica crevisset. Alii imperatores in tetrarchia, in qua tandem Constantinus acceptus erat, fuerunt Galerius (302–311), Severus (306–307), Maximinus Daia (308–313), Licinius (308–324). Atque usurpatio Maxentii Maximiani, filii (a imperatoribus non accepta ab anno 306 usque ad annum 312), fuit et seditio Domitii Alexandri, qui fuit usurpator ab anno 308 ad annum 309, in Africa.
Anno 307, Constantinus cum Minervina prima uxore matre Crispi primi filii (305–326) divortium fecit, ut Faustam filiam cum Diocletiano discessi Maximiani imperatoris in matrimonium duxisset. Caesare primo in Gallia Britanniaque provinciis mansit, etiam in Augusta Treverorum fuit, quae hoc tempore Gallica fuit et Caesares Galerius est Flavius Valerius Severus contra Maxentium et Domitium Alexandrum pugnare sinivit. Anno 309, novus aureus, qui solidus appellatus est, ab eo formatus est. Ille nummus etiam longe se praebiturus erat.
Anno 310 Constantinus iussit Maximinianum, qui contra eum fallax fuerat, necari. Post mortem Galerii, anno 311, etiam cum Maxentio pugnare debuit, qui Severum antea vicerat et necaverat.
Constantinus obtinet dominationem in occidente
recensereAnno 312, Constantinus Maxentium in proelio super pontem Milvium vicit. Fama est antea eum Christi speciem habuisse. Ille, qui iam antea monotheismo faverat (religio Solis Invicti) et cui Christianismus iam adulescenti notus erat, eo tempore Christinitati plus favit; non deducere tamen potest, in quantum ipse cum religione agnovit. Imprimis admirator dei Christiani sed non Christianus in ratione verbi appellatur.
Anno 313, Constantinus cum Licinio imperatore orientis convenit. Hic Constantiam, sororem fautam Constantini, in matrimonium duxit. Ambo edictum tolerantiae (postea Edictum Mediolanense dictum) constituerunt, quod Christianis in omni imperio religionem liberam addixit. At falsa est deductio, ut Christianismus hoc tempore iam religionem rei publicae profecto facta est. Christianis toleratis, Christianitas crevit. Hoc sub Theodosio primo evenit. Constantinus ipse publice non Christianus nominavit: non sunt in arcu Constantini, qui victoria super Maxentium celebrat, imagines sacrificiorum, sed etiam signa Christiana. Victoria et Sol monstrantur.
Annis, qui secuti sunt, Constantinus controversiis ecclesiasticis in Africa consulere debuit, quae in Ecclesiam Catholicam et in Donatistos divisa erat. Divisio irrita facere non potuit, sed interventio Constantini in certamine signum identitatis eius novae fuit, ut etiam ecclesiam protexisset.
Iam anno 316 in certamine cum Licinio Illyricam provinciam conciliavit. Tandem, anno 323, conflictio inter Constantinum et affinem evenit. Licinius anno 324 victus est, qui anno 325 a Constantino in supplicium missus est, quare Constantinus fuit solus imperii Romani imperator.
Acta imperialia Constantini solo imperatore
recensereConstantinus sedes suos in oriente, in Byzantium enim urbem antiquam Graecam, quae praeclaris aedificiis auxit et feste consecravit, transtulit. Caput novum primo Roma Nova appellatum est, sed mox Constantinopolis (ex Graeco verbo πολις 'urbs'). Roma e nonnullis annis solum pro forma caput imperii fuit, sed etiam signum amplius mansit. At factum Constantini ratione impletum est, quia situs strategicus capiti novi, qui fuit a fine Danuvii et a fine orientis cinctis aequo modo longinquum ac melior munitum, valde melior fuit et quia in oriente situm, qui fuit potior in rebus oeconomicis.
Anno 326 Constantinus ex Christiana sententia spectacula gladiatoria interdixit.[1]
Anno 326, flagitium privatum evenit: Constantinus Crispum maiorem filium necavit, dein Faustam uxorem. Explicationes sunt variae: dicitur Faustam Crispum accusavisse, ut eam insidiatus sit. Quare Constantinus filium necavit. Et tum, cum constaret accusationem falsam fuisse, etiam uxorem fallacem necavit. Poste Constantinus vidit rem peccatum capitale fuisse, quod solum baptismate placari potuit. Eodem anno et Valerium Licinianum Licinium, filium undecim annorum Licinii imperatoris caedi iussit.
Anno 332, Constantinus Gothos vicit et foedere finem Danuvii servavit. Etiam alias rationes adhibuit, ut fines servaret. Reformatio exercitus iam antea inducta sub eo finita est. Sic adhoc comitatenses ac limitanei sunt. Etiam magistratus magistri militum a Constantino creatus est, item magistratus in aula novi, velut magistratus quaestoris sacri palatii et magistri officiorum, dum tres praefecti praetoriani summi administratores civiles fuerunt. In rebus domesticis, Constantinus cursum Diocletiani tenebat.
Brevi tempore ante expeditionem inter Sassanidos Constantinus aegrior facta est, et mox, pentecoste anno 337 Nicomediae, mortuus est. Ut fuit mos, brevi tempore ante mortem a Eusebio, episcopo Ariano, Nicomediae baptizatus est. Constantinus II, Constantius II, Constans, tres filii antea Caesares appellabat. Hunc titulum Dalmatius nepos quoque accepit, at post Constantini mortem, bellum inter fratres evenit.
Acta religiosa solo imperatore
recensereQuod in oriente fuerunt plus Christiani quam Romae (fuerunt tamen numerus minor), Constantinus inter ultimos quattuordecim annos regni publice Christianum se nominavit. Ad Christianos protectos in paganos, fuerunt multae conversationes in palatino. Ratione amplissima est Constantinum filios et successores Christiane educare sinivit.
Nicaeae anno 325, primum concilium oecumenicum convocavit. Hoc consensum a Constantino propositum repudiavit et contra Arium iudicavit. Constantinus, qui bene paululum theologicas quam rei publicae intentiones secutus est, in spe firmationis imperii Arium in exilium misit.
Modo autem certamen Arianicum non conciliatum est. Auctoritate Constantini sororis et Eusebii Caesarensis, biographae Constantinus, latera mutavit, Athanasium adversarium Arii in exilium misit, Arianum revocavit.
Constitutum Constantini
recensereSecundum diploma saeculo 8 fictum Constantinus Magnus Romae tertio die Aprilis anno 315 vel 317 constituto Constantini, imperium Romanum occidentalem et Augusti dignitatem ecclesiae catholicae et papae Silverstri donaverit. Id falsum esse anno 1433 episcopus Nicolaus Cusanus et anno 1440 Laurentius Valla papae secretarius demonstraverunt.
Fontes de vita et imperio Constantini
recensere- Aurelius Victor, De Caesaribus 40–41
- Epitome de Caesaribus 40–41
- Eusebius, Vita Constantini et De laudibus Constantini
- Eutropius, Breviarium 10.2-8
- Festus, Breviarium 26
- Lactantius, De mortibus persecutorum
- Origo Constantini imperatoris
- Zonaras, Epitome historiarum liber 13
- Zosimus, Historia nova liber 2
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Christophorus Wickham, The inheritance of Rome. A History of Europe from 400 to 1000 (Londinii: Penguin Books, 2009, ISBN 9780713994292), 261.
Bibliographia
recensere- Barnes, T. D. 1981. Constantine and Eusebius. Cantabrigiae Massachusettae.
- Barnes, T. D. 1982. The New Empire of Diocletian and Constantine. Cantabrigiae Massachusettae.
- Bruun, Patrick. 1961. Studies in Constantinian Chronology. Novi Eboraci.
- DiMaio, Michael, Jörn Zeuge, et Natalia Zotov. 1988. "Ambiguitas Constantiniana: The Caeleste Signum Dei of Constantine the Great." Byzantion 58: 333–60.
- Numismatica
- Stewart, Ian.. 1988. "The London Adventus of 307." British Numismatic Journal 58: 123. PDF.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Constantinum I spectant. |
Antecessores: Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus X et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII |
Consul 309 cum Imp. Caesare Valerio Liciniano Licinio Augusto |
Successores: *Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III
|
Antecessores: *Imp. Caesar Gaius Galerius Valerius Maximianus Augustus VIII et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximinus Augustus II
|
Consul 312 cum Imp. Caesare Valerio Liciniano Licinio Augusto II |
Successores: *ipse III et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus III
|
Antecessores: *ipse II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II |
Consul 313 cum Imp. Caesare Valerio Liciniano Licinio Augusto III (in oriente) et Imp. Caesare Galerio Valerio Maximino Augusto III (in oriente) |
Successores: Gaius Ceionius Rufius Volusianus II et Petronius Annianus |
Antecessores: Gaius Ceionius Rufius Volusianus II et Petronius Annianus |
Consul 315 cum Imp. Caesare Valerio Liciniano Licinio Augusto IV |
Successores: Antonius Caecinius Sabinus et Gaius Vettius Cossinius Rufinus |
Antecessores: ipse V et Valerius Licinianus Licinius Caesar |
Consul 320 cum Flavio Claudio Constantino Caesare |
Successores: *in occidente: Flavius Iulius Crispus Caesar II et Flavius Claudius Constantinus Caesar II
|
Antecessores: Iulius Iulianus et Sextus Anicius Faustus Paulinus II |
Consul 326 cum Flavio Iulio Constantio Caesare |
Successores: Flavius Constantius et Lucius Valerius Maximus Basilius |
Antecessores: Flavius Ianuarinus et Vettius Iustus |
Consul 329 cum Flavio Claudio Constantino Caesare IV |
Successores: Flavius Gallicanus et Aurelius Valerius Tullianus Symmachus |
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus