Lucius Valerius Maximus Basilius (consul 327)

Lucius Valerius Maximus Basilius (natus circa annum 295, mortuus post annum 335) senator ac vir publicus Romanus tertii et quarti saeculi fuit.

Pater eius Lucius Valerius Maximus Basilius annis 319 - 323 praefectus urbi Romae erat. Primam uxorem duxit Septimiam, filiam Septimii Bassi, praefecti urbi annis 317 - 319. Ex ea filium Lucium Valerium Septimium Bassum habuit, qui postea etiam praefectus urbi nominatus est. Deinde secundam uxorem duxit Vulcaciam, filiam Neratii Iunii Flaviani praefecti urbi anno 311/312 et sororem Gallae, uxoris Flavii Iulii Constantii. E secunda uxore etiam filium nomine Valerium Maximum Basilium habuit, qui annis 361 - 363 etiam praefectus urbi Romae fuit. Filia fuit, quae Rufio Maecio Placido nupsit.

Cursus honorum

recensere

Valerius maximus anno 327 consul ordinarius fuit[1].

  1. Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 502


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus VII et Flavius Iulius Constantius Caesar
Consul
327
cum
Flavio Constantio
Successores:
Flavius Ianuarinus et Vettius Iustus