Templum Apollinis in Palatio
Templum Apollinis in Palatio[1] sive Aedes Apollinis Palatini est vetus templum Romanum quod Caesar Octavianus anno 28 a.C.n. die 9 Octobris[2] in Palatio intra domum suam in solo privato dedicavit Apollini. Porticibus magnis circumdedit, ubi duas bibliothecas, Latinam et Graecam, condidit, ac populo aperuit. Saepe in hoc templo senatum aut alia consilia[3] habuit.[4]
De origine templi.
recensereIam anno 36 a.C.n. post proelium navale ante Naulochum, quo Sextum Pompeium vicerat, Caesar Octavianus templum Apollini voverat. Mox tamen navalis victoria etiam clarior accessit: nam in promunturio Actiaco, propter quod, Marco Antonio 31 a.C.n. debellato, totum imperium Romanum sibi paravit Octavianus, templum Apollinis mari imminebat. Favori huius dei igitur victoriam suam tribuit: templum Actiacum ampliavit et coloniam Nicopolim iuxta condidit ubi ludi quinquennales in honorem dei celebrarentur. Praeterea Romae templum promissum in monte Palatino in parte domus suae fulmine icta aedificavit. Unde poeta :
- atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo[5]
Sic Apollo velut tutelaris deus Augusti fuit. Itaque idem poeta deum describit adversus classem Marci Antonii pugnantem ac de eventu pugnae decernentem :
- astitit Augusti puppim super, et noua flamma:
- luxit in obliquam ter sinuata facem.
- non ille attulerat crinis in colla solutos
- aut testudineae carmen inerme lyrae,
- sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu,
- egessitque auidis Dorica castra rogis; ...
- ...dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:...
- ...uincit Roma fide Phoebi...[6]
Qua de causa Apollo in primis ludis saecularibus (17 a.C.n.)[7] honoratus est. Postquam pontifex maximus factus est anno 12 a.C.n. etiam aediculam Vestae intra domum Palatinam extruxit Augustus, ne quotidie in forum descendendum esset. Unde versus Ovidii :
- Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
- et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta
De sculptis ornamentis.
recensereIn cella templi collocata sunt tria opera nobilissimorum sculptorum Graecorum trans mare Romam advecta : nam si Plinio credimus statua Apollinis citharoedi opus ipsius Scopae fuit, Diana manu Timothei Atheniensis sculpta erat, Latona vero Cephisodoti dicebatur, filii Praxitelis. Intra basim harum statuarum in arca Libri Sibyllini conditi sunt (nam Sibylla Cumana vates Apollinis erat). Item candelabrum arboris poma ferentis modo lucens, quod Alexander Magnus Thebarum direptione abstulerat atque Apollini Cymae sacraverat, ibidem erat. Super fastigium templi quadrigae Solis videbantur. In fastigio signa collocata sunt a duobus celeberrimis artificibus sculpta, Bupalo et Athenide, filiis Achermi qui in insula Chio sexto saeculo a.C.n. floruerunt. Nam eorum ars archaeva plurimum Augusto placebat[8].
Ambae valvae portae eburnae sculptae erant: in una Galli monte Parnasso praecipitabantur a deo irato, postquam Delphos diripuerant atque incenderant[9]. In altera Niobe liberos lugebat, quos Apollo ulciscendae matris Latonae causa necaverat.
Circa aram quattuor boves fuere, opus inclitissimi sculptoris Myronis. Templum ipsum e claro marmore erat: iure itaque monumentum "singulari munificentia" dici potuit ab historico Velleio Paterculo.
De porticu Danaidum
recensereCirca templum inter columnas porticus cuiusdam [10] stabant signa quinquaginta Danaidum e marmore nigro.
De bibliotheca Palatina.
recenserePrimus Gaius Iulius Caesar constituerat bibliothecas publicas Romae creare ac iam Varronem curae colligendorum librorum praefuerat, cum a morte, quominus destinatum perageret, prohibitus est. Post eum Asinius Pollio ex praeda de Parthinis, circa annum 38 a.C.n., bibliothecam in Atrio Libertatis a sese restituto populo aperuit. Nihilominus Augustus et ipse, sive quod ad pietatem erga patrem vel ad munera principis pertinere ducebat, sive etiam quod gloriae Pollionis invidebat, qui Marci Antonii fautor fuerat, ad imitationem bibliothecae Alexandrinae, bibliothecas Latinas et Graecas in porticu templi Apollinis collocavit. Paucos post annos iam locupletissima, si Horatio credimus, erat bibliotheca Palatina :
- scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,[11]
De incendio
recensereQuartum decimum kalendas Apriles anno 363, Aproniano praefecto urbi, templum Apollinis Palatini conflagravit. Carmina Sibyllina ex illa clade vix servari potuerunt[12].
Fontes
recensere- Ammianus Marcellinus, Res gestae XXIII.3.3 et 6.24
- Dio Cassius, Historia Romana 49.15 et 53.1.3.
- Flavius Iosephus, libro secundo de Bello Iudaico 81
- Ovidius libro quinto decimo Metamorphoseon, 864-865 necnon libro tertio Tristium I,59-68.
- Plinius, Naturalis historia libro XXXVI capitulis 13, 24-25 et 32 necnon libro XXXIV capitulo 8(14).
- Propertius, libro secundo Elegiarum 31 necnon libro quarto 6.
- Res gestae Divi Augusti, capitulis 19 et 24.
- Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus", capitulis 18,29,52.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitulo 81.
Notae
recensere- ↑ Res gestae Divi Augusti 19.
- ↑ Fasti Antiates minores, Fasti Amiterni
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVII.301.
- ↑ Tabula Hebana.
- ↑ Propertius IV,1,3.
- ↑ Propertius IV,6. De eadem re vide etiam Elegiam ad Maecenatem I, 51-56.
- ↑ Horatius, "Carmen saeculare".
- ↑ Plinius, Historia Naturalis XXXVI,13.
- ↑ Quod evenit anno 279 a.C.n.
- ↑ "Aurea . . . porticus" dixit Propertius (2.31; non quo auratae columnae fuissent, sed colore marmoris speciem auri aemulabantur.
- ↑ Epistulae I,3,17.
- ↑ Ammianus Marcellinus XXIII.3.3
Bibliographia
recensere- Charles L. Babcock, "Horace Carm. 1. 32 and the Dedication of the Temple of Apollo Palatinus" in Classical Philology vol. 62 (1967) pp. 189-194
- Robert Alan Gurval, Actium and Augustus (Ann Arbor: University of Michigan Press, 1995) pp. 111-131 (Paginae selectae apud Google Books) Recensio critica Altera recensio critica
- H. Juncker, 'Apollo Palatinus und Apollo Actius auf augusteischen Münzen', Museum Helveticum : schweizerische Zeitschrift für klassische Altertumswissenschaft = revue suisse pour l’étude de l’antiquité classique, 1982(XXXIX) : 82-100 Hic legere potes
- G. Lugli, "Il tempio di Apollo Aziaco e il gruppo augusteo sul Palatino" in G. Lugli, Studi minori di topographia antica (Romae: De Luca, 1965) pp. 258-290
- JF Miller, Apollo, Augustus, and the Poets, University of Virginia, 2009 ISBN 9780521516839 Recensio critica
- Maximilanus Papini, 'Augusto tra testi e monumenti : gli ornamenti del santuario di Apollo Palatino e un serpente sull'Ara Pacis ', Archaeologia classica 2015(LXVI) : 319-343 JSTOR
- "Aedes Apollinis Palatini" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 16-19
- Oliffe L. Richmond, "The Augustan Palatium" in Journal of Roman Studies vol. 4 (1914) pp. 193-226 JSTOR
- Oliffe L. Richmond, "Palatine Apollo Again" in Classical Quarterly n.s. vol. 8 (1958) pp. 180-184 [1]
- Maria Antonietta Tomei, «Il monumento celebrativo della battaglia di Azio sul Palatino», in Mélanges de l'École française de Rome - Antiquité, 2017.