Lucius Turcius Apronianus Asterius
Lucius Turcius Apronianus Asterius fuit senator Romanus quarti saeculi quem imperator Iulianus mense decembri 362 praefectum Urbi fecit. Anno 364 ineunte imperator Valentinianus ei successorem designavit, Symmachum. Filius erat Lucii Turcii Aproniani qui et ipse anno 339 praefecturam urbis rexit.
De cursu honorum
recensereAnte praefecturam quaesturam et praeturam gessit, quindecimvir sacris faciundis fuit et anno 342 corrector Tusciae et Umbriae. Mense decembri 362 legationi senatorum Romanorum in Orientem apud Iulianum interfuit, qui tum ei praefecturam contulit[1]. Ammianus Marcellinus qui Iuliano favebat diligentiam Aproniani in annona curanda et veneficiis coercendis[2] laudavitː rerum postea turbatarum culpam ad successorum negligentiam reiciebat[3]. Nihilominus templum Apollinis in Palatio illo regente praefecturam conflagravit[4].
Notae
recensere- ↑ Ammianus Marcellinus XXIII.1.4.
- ↑ In 'malas artes' severissime saevisse dicebatur ob oculum in itinere Syriaco amissum, quod ad veneficium referebat.
- ↑ Ibid. XXVI.6.
- ↑ Ibid. XXIII.3.3
Fontes
recensere- Ammianus Marcellinus, Res gestae XXIII.1.4 et 3.3 necnon XXVI.3.
- CIL 6, 1768 CIL 6, 1769
Plura legere si cupis
recensere- Andreas Chastagnol, Les fastes de la préfecture de Rome au Bas-Empire. Parisiis : Nouvelles éditions latines, 1962ː 156-159. (Études prosopographiques ; 2) Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- La préfecture urbaine à Rome sous le Bas-Empire. Parisiis : Presses universitaires de France, 1960. (Publications de la Faculté des lettres et sciences humaines d'Alger ; 34) Recensio critica
- «L. Turcius Apronianus signo Asterius 10», in Arnold Hugh Martin Jones, John Robert Martindale, John Morris, The Prosopography of the Later Roman Empire (PLRE), Volumen 1, Cambridge University Press, 1971ː 88–89.