Primum bellum mundanum

(Redirectum de WWI)

Primum bellum mundanum,[4] vel primum bellum orbis terrarum,[5] similiter primum bellum plurimarum totius orbis gentium,[6] fuit bellum mundanum praecipue in Europa ab 28 Iulii 1914 ad 11 Novembris 1918 gestum. Quo bello fere omnes implicatae sunt orbis terrarum civitates praepotentes, quae participes belli in duas consociationes contrarias divisae erant:

Primum bellum mundanum
Participes belli: Civitates foederatae et Imperia centralia et Neutrales
Dies 28 Iulii 191411 Novembris 1918 (indutiae)
Foedus Versaliis sancitum (1919) 28 Iunii 1919 compositum
Foedus Fani Sancti Germani in Laya 10 Septembris 1919 compositum
Noviliaci ad Sequanum 27 Novembris 1919 signatum
Foedus apud Trianonium sanctum 4 Iunii 1920 compositum
Foedus Separae 10 Augusti 1920 signatum
Locus Europa, Africa, Medius Oriens, Oceanus Pacificus, Sina, maria ante litus Americae Australis et Septentrionalis
Exitus Victoria foederatarum
Belligerentes
Foederatae

Francia
Imperium Britannicum

Imperium Russicum (1914–17)
Regnum Italiae (1915–18)
Civitates Foederatae (1917–18)
Regnum Romanicum (1916–18)
Imperium Iaponiense
Serbia
Belgium
Regnum Graecum (1917–18)
et alii

Imperia centralia

Imperium Germanicum
Imperium Austro-Hungaricum
Imperium Ottomanicum
Regnum Bulgaricum (1915–18)


Varii compugnantes

Imperatores et duces
Imperatores et duces

Francia:
Raimundus Poincaré
Georgius Clemenceau
Ferdinandus Foch
Imperium Britannicum:
Herbertus Henricus Asquith
David Lloyd George
Douglas Haig
Imperium Russicum:
Nicolaus II
Nicolaus Nicolai filius
Regnum Italicum:
Victor Emanuel III
Antonius Salandra
Victor Orlando
Ludovicus Cadorna
Civitates Foederatae:
Woodrow Wilson
Ioannes J. Pershing
Regnum Romaniae:
Ferdinandus I
et alii

Imperatores et duces

Imperium Germanicum:
Gulielmus II
Paulus de Hindenburg
Ericus Ludendorff
Imperium Austro-Hungaricum:
Franciscus Iosephus
Carolus I
Conradus von Hötzendorf
Imperium Ottomanicum:
Mahometus V
Enver Pasha
Mustapha Cemal
Regnum Bulgariae:
Ferdinandus I
Nicolaus Zhekov
et alii

Vires
Foederatae(Tucker & Roberts 2005:273)

Imperium Russicum: 12 000 000
Britanniarum Regnum: 8 841 541[1][2]
Francia: 8 660 000[3]
Italia: 5 093 140
Civitates Foederatae: 4 743 826
Romania: 1 234 000
Iaponia: 800 000
Serbia: 707 343
Belgium: 380 000
Graecia: 250 000
Summa: 42 959 850

Imperia centralia (Tucker 2005:273)

Imperium Germanicum: 13 250 000
Imperium Austro-Hungaricum: 7 800 000
Imperium Ottomanicum: 2 998 321
Regnum Bulgaricum: 1 200 000
Summa: 25 248 321

Casus
Milites occisi:
5 525 000
Milites vulnerati:
12 831 500
Milites amissi:
4 121 000
Summa:
22 477 500
Europa anno 1914.
Tres Imperatores: Gulielmus II, Mahometus V, Franciscus Iosephus I.
HMS Dreadnought (1906). Cursus armorum navalis inter Britanniarum Regnum et Germaniam fiebat.
Grandis Britanniae classis in Proelio ante Iutlandiam.
Miles hostem observans in fossa latet.
Ruinae post Tertium Yprae Proelium ab 21 Iulii ad 6 Novembris 1917 pugnatum.

Quae consociationes et commutatae sunt et creverunt, cum aliae civitates bellum committerent. Ad extremum plus quam 70 milliones militum, inter quos 60 milliones Europaeorum, ad arma convocati sunt in unum ex maximis bellis umquam gestis.[7] Plus quam 9 milliones pugnatorum interfecti sunt. Tam multa caedes facta est propter quod novae artes nova arma, sicut arma chemica a militibus Germaniae, et quidem exitiosiora produxerant, cum pares tutelae, mobilitatis, medicinae emendationes deessent. Primum bellum mundanum tam cruenta caede commissum est, ut quattuor tantum bella umquam gesta etiam plures occisos numerarent; quo factum est ut variae mutationes politicae, nec non res novae in multis civitatibus belli excidio adfectis initium caperent.

Multas ob causas coepit bellum. Quarum una et quidem diutina fuit imperii amplificandi studium, quod praepotentibus inerat civitatibus Europaeis: Imperio Germanico, Imperio Austro-Hungarico, Italiae, Imperio Ottomanico, Imperio Russico, Imperio Britannico, Reipublicae Francicae. Sed ea ipsa ansa belli, qua omnes fere ut causa paene iucunda utebantur, fuit quod Franciscus Ferdinandus, archidux Austriae heresque Austro-Hungariae, a Gabriele Princip, nationalista Iugoslavico, insidiis factis Seraii, in Bosnia et Herzegovina, die 28 Iunii 1914 occisus erat. Quo facto, haec conflictatio quasi per causarum concatenationem exarsit, cum foedera prioribus facta decenniis invocata essent. Austro-Hungaria, ultimato edicto[8] Serbiae bellum indixit. Itaque imperia praepotentia bellis invicem indictis intra unum mensem proelia faciebant, quae per colonias imperiorum circum orbem terrarum mox extendebantur.

Die 28 Iulii, Austro-Hungaria Serbiae,[9] Germania Belgio, Luxemburgo Franciaeque, ac Russia Germaniae bellum intulerunt. Itinere Lutetiam Germanorum represso fossisque sclopetariis ductis frons occidentalis facta est, in qua stativum et exhaustivum bellum diu gestum est. In orientali autem fronte exercitus Russicus cum copiis Austro-Hungaricis prospere pugnavit, sed cum Borussiam Orientalem invadere contenderet, a Germanis arctus est. Postquam Imperium Ottomanicum anno 1914 bellum suscepit, apertae sunt frontes in oriente. Deinde Italia et Bulgaria anno 1915, denique Romania anno 1916 ad bellum consurrexerunt. Imperium Russicum mense Martio 1917 conlapsum est, et Russia post res novas Octobres eodem anno bellum deposuit. Anno 1918 Germani incursu in frontem occidentalem facto a Foederatis impetibus prosperis repulsi sunt. Etiam copiae Civitates Foederatae Americae fossas sclopetarias intrare coeperunt. Itaque Germania, quae tunc cives suos seditiosos inpugnabat, indutias die 11 Novembris 1918 iniit. Foederati tandem victores bellum confecerunt.

Domesticae frontis eventus non minus tumultuosi fuerunt quam in acie militari, cum bellatores hominibus rebusque conarentur ad bellum universum uti. Bello finito quattuor imperia (Germanum, Russicum, Austro-Hungaricum, Ottomanicum) exsistere desierunt. Civitates quae Germanico et Russico imperiis successerunt multas amiserunt terras, cum Austro-Hungaricum et Ottomanicum imperia omnino diruerentur. Itaque geographia Europae Mediae commutata est.[10] Confoederatio Nationum ad prohibendum aliud certamen tantae magnitudinis constituta est. At in cassum ceciderunt haec quoque consilia, nam nationalismus Europaeus bello imperiorumque dissolutione amplificabatur. Et Germani, qui se sub iugum missos sentiebant, foedere Versaliensi adgravati satisfactionem paulatim moliebantur. Quibus de causis evenerunt ea quae postea ad secundum bellum mundanum inductura essent.[11]

De nominibus

recensere

Tempore interbelli hoc bellum variis linguis modo bellum mundanum modo bellum magnum appellabatur. Secundo autem magno bello anno 1939 conflato opus erat de duobus bellis mundanis loqui. Variis linguis suus cuique mos. Itaque historici Britannici et Canadienses First World War dicunt, cum Americani World War I ('Bellum Orbis Terrarum I') praeferant. Theodisce autem nomen Erster Weltkrieg primum Septembri 1914 ab Ernesto Haeckel, philosopho Germano, adhibitum est.[12] The First World War fuit nomen libri historici a Carolo à Court Repington, praefecto et diurnario, anno 1920 divulgati.

Saeculo undevicensimo, maiora imperia Europaea strenue enitebantur, ut aequilibrium potestatis per continentem obtinerent, quod iam ante 1900 multiplex foederum civilium militariumque complexus effecerat. Haec foedera anno 1815 coeperant, in Foedere Sancto inter Borussiam, Russiam, et Austriam. Tum, Octobri mense 1873, Otto von Bismarck, cancellarius Germanus, Foedus Imperatorum Trium (Theodisce Dreikaiserbund) inter monarchas Austro-Hungariae, Russiae, et Germaniae composuit. Hoc foedus autem defecit quia Austro-Hungaria et Russia consiliis in Balcania consentire non poterant; quo facto, Germania et Austro-Hungaria foedus inter se anno 1879 composuerunt, Foedus Duplex appellatum. Quod visum est modus quo Germania et Austro-Hungaria pondus Russicum in Balcania resistere posset, cum Imperium Ottomanicum debilitari persistebat. Anno 1882, expansum est hoc foedus, ut Italiam comprehenderet, in re quae Foedus Triplex facta est.[13]

Post 1870, certamen in Europa praecipue per accurate excogitatum foederum rete a Bismarck instructum inter Imperium Germanicum et reliquium Europae diu aversum est; qui praesertim laborabat ut Russia cum Germania consisteret ad prohibendum bellum frontium binorum contra Franciam et Russiam. Cum autem Gulielmus II regnum ut imperator Germanicum exciperet, Bismarck se a munere removere coactus est, cuius compositio foederum paulatim neglegebatur. Exempli gratia, imperator anno 1890 Foedus Detrimentum Resartum cum Russia renovare noluit. Anno 1892, Foedus Franco-Russicum ad resistendam vim Foederis Triplicis compositum est. Anno 1904, Britanniarum Regnum et Francia Conventum Come, seriem pactorum, atque anno 1907, Britanniarum Regnum et Russia Pactum Anglo-Russicum composuerunt. Haec pacta, cum societatem inter Britanniarum Regnum et Franciam atque inter Britanniarum Regnum et Russiam non instituerent, efficienter fecerunt ut ingressio Britannica in certamen futurum quod Franciam vel Russiam implicaret veri similis esset; unde compositio conectorum pactorum bilateralium Conventum Triplex appellari coepit.

Germania coniuncta, imperioque anno 1871 condito, Germanica industriae et oeconomiae vis magnopere creverat; quibus fundamentis administratio Gulielmi II a medio decennio 190 usa est ad adsignandas multas opes naturales et oeconomicas amplificationi Imperialis Classis Germanae, ab Admirale Alfredo von Tirpitz constitutae, Britannicam Classem Regalem pro dominatu oceanorum orbis terrarum aemulantis.

Certamina militaria navaliaque

recensere

Germania, tunc novissima respublica Europaea, multas naves longas fecit, sic Britanniam, rem publicam maximae potestatis maritimae, commovens.

Res Balcaniae

recensere

Austro-Hungaria Serbiam in suam dicionem redegit.

Insidiae Seraienses

recensere

Initium belli fuit cum Franciscus Ferdinandus, heres regni Austro-Hungarici, a Gabriele Princip, socio Manus Atrae, Seraii necatus est.

Denuntiationes

recensere

Administratio Austro-Hungariae, post consultationem cum una Germania nec cum Italia, bellum contra Serbiam mox induxit. Tunc, ob multa foedera Europaea, Imperium Russicum bellum contra Austro-Hungriam gerebat; ita alterum Imperium Germanicum Bellum gessit contra Russiam et tandem Francia et Anglia, contra Germaniam. Italia se neutrius partis esse declaravit.

Bellum mobile

recensere

Exeunte anno 1914 et ineunte 1915 copiae Germanicae Belgium ingressae ceperunt praeter portus circa Dunquercam et tunc in limites Franciae, Lutetiam capiendi causa. Nihilominus, apud Matronam copiae Francicae una cum Britannicae non solum iis Germanicis repugnaverunt sed eas repulserunt. Simul, copiae Russicae in Borussiam intraverunt, sed in Masuria a Germanis repulsi sunt, et Austriaci Belgradum non ceperunt. Ita limes belli in fossis et vallis inter Flandriam et Rhenum et inter Borussiam, Galiciam et Croatiam creatus est. Etiam Generis Armenorum occidio in Imperio Ottomanico fuit.

Bellum stativum

recensere

Inter annos 1915 et 1917, non civitates axiales nisi Civitates Confoederatae limites fossarum vallorumque superarunt, et continenter milites impetus fecerunt, sed tunc defensores novum impetum faciebant. Italiae autem descensus in aciem occupavit, quidem multas legiones civitatum axialium et imperium eis reddidit facile iter ad vectigalia et munitiones.

Rebus novis Russicis mense Novembri 1917 factis, Italiani in Caporeto, oppressis a militibus qui antea in orientalibus partibus fuerant, profligati sunt et terga verterunt, neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Plavem pervenerunt. Hic restiterunt.

Finis belli

recensere

Anno 1917, in Russia Revolutio Octobris fuit et 3 Martii 1918 Instrumentum pacis Bressiciensis bellum inter Germaniam et Russiam finivit. Ita Germania non omnes sed multos milites e fronte orientali in Franciam movere potuit. Italiani autem apud Victorium Venetorum optime vicerunt. Americani autem in bellum eodem anno intraverunt. Tunc Civitates Confoederatae maiores copias habebant; itaque Germani superati sunt die 11 Novembris 1918 ab indutis Compendio. Hodie dies recordationis hac die celebratur.

Deliberatio de pace componenda; foedera

recensere

Victores de pace componenda Lutetiae a die 18 Ianuarii 1919 deliberaverunt. His deliberationibus factis, quinque foedera composita sunt: Versaliis cum Germania die 28 Iunii 1919; Sancti Germani in Laya in oppido cum Austria (successore Austro-Hungariae) die 10 Septembris 1919; Noviliaci ad Sequanam cum Bulgaria die 27 Novembris 1919; in palatio Trianon cum Hungaria die 4 Iunii 1920; Suavedriae cum Imperio Ottomanico die 10 Augusti 1920.

Pugnantes

recensere
 
Tres Imperatores: Gulielmus II, Mahometus V, Franciscus Iosephus I
 
Ientaculum tempore belli sumptum (Frühstück zu Kriegszeiten) a Ferdinando Max Bredt anno 1918 pictum
 
Ruinae post Tertium Yprae Proelium ab 21 Iulii ad 6 Novembris 1917 pugnatum.
 
Vir ab Yperito subiectus est.

Imperia centralia

recensere

Imperia centralia erant civitates inter Imperium Russicum et Franciam sitae.

Foederati

recensere

Foederati fuerunt civitates quae se foederi posterius iunxerunt.

Reipublicae serotinae

recensere

Reipublicae quae se bello post 1914 coniuxerunt:

 
Monumentum Alta Arbor in Francia situm.

Monumenta memoriae belli dicata in multis milibus oppidorum urbiumque erecta sunt. Etiam Dies recordationis decreta est. Erfordiae in Germania inveniebatur Ergastulum militare in platea Sancti Ioannis, quod inter maximis phylacis Germaniae pro militibus peregrinis numerabatur.

  1. British Army statistics of the Great War.
  2. Numeri pro Imperio Britannico.
  3. Numeri pro Francia Metropolitana et eius colonis.
  4. Ephemeris 2005, 2006, 2008.
  5. Pavlina Bobic, War and Faith: The Catholic Church in Slovenia, 1914–1918, Balkan Studies Library (Brill Academic Publishing, 2012, ISBN 978-90-04-20219-1), 150: rem "Promemoria Bela Peč pro anno 1918, de tempore belli orbis terrarum" appellatam citans.
  6. Apud Ioannem Papam XXIII: "Cum primum illud atque immane plurimarum totius orbis gentium bellum tandem conquievit", Princeps Pastorum, litterae encyclicae die 28 Novembris 1959 prolatae.
  7. Bade & Brown 2003:167–168; Keegan 1988:8.
  8. Djokic 2003:24; Taylor 1998:80–93.
  9. Evans 2004:12; Martel 2003:xii.
  10. Keegan 1988:7.
  11. Keegan 1988:11.
  12. Shapiro 2006:329.
  13. Keegan 1998:52.

Bibliographia

recensere
  • Berghahn, Volker R. 2003. Der Erste Weltkrieg. Monaci: C. H. Beck. ISBN 3-406-48012-8. (Theodisce)
  • Deutschlandfunk, ed. 1999. Feldpostbriefe / Lettres de poilus 1914-1918 (Audio CD). Bearbeitung: Peter Lieck, Philipp Schepmann, Cedrik Piquard. Berolini. ISBN 978-3-89813-027-1. (Theodisce)
  • Farndale, Martin. 1986. Western front, 1914–18. Londinii. ISBN 1-870114-00-0. (Anglice)
  • Fellner, Fritz, Heidrun Maschl, et Brigitte Mazohl-Wallnig, eds. 1994. "Der Zerfall der Donaumonarchie in weltgeschichtlicher Perspektive" et "Der Vertrag von St. Germain." In Vom Dreibund zum Völkerbund: Studien zur Geschichte der internationalen Beziehungen 1882–1919. Monaci: R. Oldenbourg. ISBN 3-486-56091-3. (Theodisce)
  • Ferguson, Niall. 2001. Der falsche Krieg: Der Erste Weltkrieg und das 20. Jahrhundert. Monaci. ISBN 3-423-30808-7. (Theodisce)
  • Fischer, Fritz. (1961) 2000. Griff nach der Weltmacht. Düsseldorf. ISBN 3-7700-0902-9. (Theodisce)
  • Fischer, Fritz. 1970. Krieg der Illusionen. Die Deutsche Politik von 1911–1914. Ed. 2a. Düsseldorf. ISBN 3-7700-0913-4. (Theodisce)
  • Geiss, Imanuel, ed. 1986. Juli 1914: Die europäische Krise und der Ausbruch des Ersten Weltkrieges. Ed. 3a. Monaci. ISBN 3-423-02921-8. (Theodisce)
  • Geiss, Imanuel. 1991. Der lange Weg in die Katastrophe: Die Vorgeschichte des Ersten Weltkrieges 1815–1914. Ed. 2a. Mopnaci. ISBN 3-492-10943-8. (Theodisce)
  • Haffner, Sebastian. 2001. Die sieben Todsünden des Deutschen Reiches im Ersten Weltkrieg. Bergisch Gladbach. (Theodisce)
  • Hamilton, Richard F., et Holger H. Herwig. 2004. The Origins of World War I. Cantabrigiae. ISBN 0-521-81735-8. (Anglice)
  • Hirschfeld, Gerhard, Gerd Krumeich, et Irina Renz, cum Markus Pöhlmann, ed. 2003. Enzyklopädie Erster Weltkrieg. Paderborn: Ferdinand Schöningh. ISBN 3-506-73913-1. (Theodisce)
  • Hirschfeld, Gerhard, Gerd Krumeich, et Irina Lenz, eds. 1993. "Keiner fühlt sich hier mehr als Mensch": Erlebnis und Wirkung des Ersten Weltkrieges. Essen. ISBN 3-596-13096-4. (Theodisce)
  • Howard, Michael. 2005. Kurze Geschichte des Ersten Weltkriegs. Monaci. ISBN 3-492-04588-X. (Theodisce)
  • Keegan, John. 2003. Der Erste Weltkrieg. Eine europäische Tragödie. Ed. 2a. Reinbek bei Hamburg. ISBN 3-499-61194-5. (Theodisce)
  • Kennan, George F. 1990. Die schicksalhafte Allianz: Frankreich und Rußland am Vorabend des Ersten Weltkrieges. Coloniae: Kiepenheuer & Witsch. ISBN 3-462-02036-6. (Theodisce)
  • Lichem, Heinz von. 1986. Der Tiroler Hochgebirgskrieg 1915–1918 im Luftbild. Innsbruck: Steiger. ISBN 3-85423-052-4. (Theodisce)
  • Liulevicius, Vejas Gabriel. 2002. Kriegsland im Osten: Eroberung, Kolonisierung und Militärherrschaft im Ersten Weltkrieg 1914–1918. Hamburgi. ISBN 3-930908-81-6. (Theodisce)
  • Michalka, Wolfgang Michalka, ed. 1997. Der Erste Weltkrieg: Wirkung—Wahrnehmung—Analyse. Weyarn: Genehmigte Lizenzausgabe für Seehamer Verlag. ISBN 3-932131-37-1. (Theodisce)
  • Mommsen, Wolfgang J. 2002. Der Grosse Krieg und die Historiker. Neue Wege der Geschichtsschreibung über den Ersten Weltkrieg. Essen. ISBN 3-89861-098-5. (Theodisce)
  • Mommsen, Wolfgang J. 2002. Die Urkatastrophe Deutschlands: Der Erste Weltkrieg 1914–1918. Ed. 10a. Handbuch der deutschen Geschichte, 17. Stutgardiae. ISBN 3-608-60017-5. (Theodisce)
  • Mommsen, Wolfgang J. 2004. Der Erste Weltkrieg—Anfang vom Ende des bürgerlichen Zeitalters. Bonnae. ISBN 3-596-15773-0. (Theodisce)
  • Neitzel, Sönke. 2003. Blut und Eisen. Turici. ISBN 3-85842-448-X. (Theodisce)
  • Neitzel, Sönke. 2008. Weltkrieg und Revolution. Deutsche Geschichte im 20. Jahrhundert, 3. Bebra-Verlag. ISBN 978-3-89809-403-0. (Theodisce)
  • Piekalkiewicz, Janusz. 1988 Der Erste Weltkrieg. Düsseldorf, Vindobonae, Novi Eboraci: Econ Verlag. ISBN 3-430-17481-3. (Theodisce)
  • Reizler, Kurt. 1972. Tagebücher-Aufsätze-Dokumente. Conversus a Karl Dietrich Erdmann. Gottingenae. ISBN 3-525-35817-2. (Theodisce)
  • Stevenson, David. 2006. 1914–1918: Der Erste Weltkrieg. Düsseldorf. ISBN 3-538-07214-0. (Theodisce)
  • Stone, Norman. (1975) 1998. The Eastern Front 1914–1917. Londinii: Penguin Books. ISBN 0-14-026725-5.
  • Strachan, Hew. 2003. The First World War: Vol. 1: To Arms. Oxford University Press. ISBN 0-19-820877-4.
  • Strachan, Hew. 2006. Der Erste Weltkrieg: Eine neue illustrierte Geschichte. Monaci: Pantheon Verlag. ISBN 3-570-55005-2. (Theodisce)
  • Tuchman, Barbara. 2001. August 1914. Ed. 2a. Francofurti: Verlag Fischer. ISBN 3-596-15395-6. (Theodisce)
  • Ulrich, Bernd, et Benjamin Ziehmann, eds. 1994. Frontalltag im Ersten Weltkrieg: Quellen und Dokumente. Francofurti ISBN 3-596-12544-8. (Theodisce)
  • Wolff, Theodor. 1984. Tagebücher 1914–1919: Der Erste Weltkrieg und die Entstehung der Weimarer Republik in Tagebüchern, Leitartikeln und Briefen des Chefredakteurs am "Berliner Tageblatt" und Mitbegründer der "Deutschen Demokratischen Partei." 2 voll. Ed. Bernd Sösemann. Boppard am Rhein. ISBN 3-7646-1835-3. (Theodisce)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Orbis Terrarum Primum spectant.