Generis Armenorum occidio[1] fuit genocidium populi Armeniani inter primum bellum mundanum commissum, Neoturcis sodalicii Societatis pro Unitate et Progressu (Turcice İttihat ve Terakki) auctoribus, qui tum Imperium Ottomanicum regebant. Trucidationibus itineribusque Armenis necandis, quae imprimis annis 1915 et 1916 facta sunt, aestimationibus diversis inter 300 000[2] et 1 500 000[3] hominum interfecti sunt.

Armeniana iuxta corpus pueri mortui in agro extra Halapiam genibus nititur.

Parlamentum Europaeum anno 1987, deinde Conventus Parlamenti Consilii Europae factum generis Armenorum occidionis admisit.? Etiam Orhan Pamuk de hoc facinore scripsit.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Kamuran Gürün, Ermeni Dosyası, ed. tertia (Ancyrae: 1985), 227.
  3. Aktenstück 1916-10-04-DE-002 a Radowitz diei 4 Octobris anno 1916. In: Wolfgang Gust (ed.), Der Völkermord an den Armeniern 1915/16: Dokumente aus dem Politischen Archiv des deutschen Auswärtigen Amtes (Springe: zu Klampen Verlag, 2005, ISBN 3-934920-59-4), 519. Textus in interre.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Generis Armenorum occidionem spectant.
 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!