Zeno (imperator)
Flavius Zeno fuit, qui natu Tarasis nominatus est, Imperator Romanus Orientalis a die 9 Februarii 474 ad 9 Aprilis 491 (cum intermissione 20 mensium annis 475-476).
Obitus: 9 Aprilis 491, 491; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Memoria
De vita ante principatum
recensereZeno natu Tarasicodissa (vel Trascalissaeus) nominatus est. Pater Codisa, mater Lallis nominabatur. quapropter ex natione Isaurium natus est, contemptu quasi barbarus a Constantipolitanis habitus est. ei autem Rusumblada fuit patria urbs, quae honore eius Zenonopolis nominata est. Illi pater veri similiter Kodisa nomine fuit (quod declarat Tarasicodissa patronimicum), mater Lallis, et frater Flavius Longinus, atque in matrimonium Arcadiam, cui nomen praeclara dignitate Constantipolitanum fuit, duxit. Etenim statua mulieris prope ad Thermas Arcadianas multa saecula steterat. Porroque est traditum vulgari sermone ei fuisse duas filias, Hilariam et Thaopestam, qui ad vitam religiosam se recepissent, sed historici scribunt filium Arcadiae solum fuisse Zenonem quendam. Tarasis autem veri similiter imperatori Zenoni Isaurico cognatus est, qui anno 447 Constantinopolin contra impetum Attilae defendit, et qui consul anno sequente creatus est.
Imperator Romanus Orientalis, Leo I, Tarasicodissam bonum militem esse vidit, cum milites meliores militibus Germanicis et Alanibus quaesivit. Anno 466 Tarasicodissa coniurationem Ardaburii, filii magistri militum Flavii Aspari (unius ex Alanibus), detexit. Duos annos post Zeno dux optimus Leonis I dictus est. Bello in Thracia gesto Leo I Asparum depulit et Tarasicodissam magistrum militum fecit. Praeterea Tarasicodissa filiam Leonis I, Ariadnam, in matrimonium duxit. Ariadna filium Tarasicodissae peperit, Leonem II. Tarasicodissa nomen suum in Zenonen mutavit. Zeno cum exercitu Romanorum orientalium Vandalos cum rege eorum, Geiserich, expulit ex Epiro et Hunnos Gepidesque ex regionibus apud Danubium. Cum Leo II imperator factus est, Zeno imperatoris socius factus est, quia filius in eo tempore infans fuit. Leone II mortuo 17 Novembris 474 imperator sine socio factus est.
De Zenone imperatore
recensereZeno a populo natonis Isauricae causa non acceptus est. Mater uxoris sui coniurationem fecit, ut fratrem suam imperatorem ficat. Anno 475 frater eius, Flavius Basiliscus, imperator evocatus est. Quadecausa necesse fuit, Zenonem cum militibus Isauricis in Antiochiam in Syria fugere. Ibi 20 menses in castra mansit et delectum habuit. In Augusto anni 476 Zeno cum exercitu suo et exercitu alii ducis militaris Illi in Byzantium nullo repugnante invasit. Basiliscus in exilium in Phrygiam eiectus est et non multo post mortuus est. Postquam Zeno rursus imperator fuit et Odoacer, rex Gothorum, Imperatorem Romanum Occidentem expulit, Odoaker requisivit se, legatum Imperii Romani Orientalis, solum Imperium Romanum Occidentem regere. Zeno consilium accepit.
Mare Mediterraneum Vandalorum causa incertus fuit, quia Vandales urbes et naves diripuerunt. Quadecausa Zeno legatos Carthaginem misit, ut regem Geisericum confirmaret. Geiserich accepit et pax supra 50 annos mansit.
Theodoricus Magnus et Theodoricus Strabo Ostrogothi cum honoribus affecti sunt, ut Imperium Romanum Orientalem non temptarent. Tamen Theodoricus Strabo particeps coniurationis Verinae fuit, et Illum necare voluit. Anno 478 Illus coniuratio perdidit. Anno 484 seditio magna populi fuit, sed Zeno et Illus seditiosos vicerunt.
Mortuo Theodorico Strabo anno 481 Theodoricus, filius Theodemiris, dux militaris solus Ostrogothorum fuit. Anno 488 Zeno eum in Italiam misit, ut Theodoricus Italiam a Odoacere liberaret. Theodoricus in Italia regnum finxit.
De morte et successore
recensereDie 9 Aprilis 491 Zenon vitam cessit. Quia liber Zenonis ante Zenonem mortuus erat, Ariadna, vidua Zenonis, Anastasium nupsit. Itaque Anastasius fuit Imperator Romanus Orientalis.
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Procopius Anthemius Augustus II (sine collega) |
Consul 469 cum Flavius Marciano |
Successores: Flavius Messius Phoebus Severus et Flavius Iordanes |
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Leo Augustus (sine collega) |
Consul 475 cum (sine collega) (in occidente: post consulatum Leonis iunioris Augusti) |
Successores: Flavius Basiliscus II et Flavius Armatus |
Antecessores: Illus (sine collega) |
Consul 479 cum sine collega |
Successores: Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior (sine collega) in Oriente non probatus |