Aperire sectionem principem

Flavius Ardaburius Iunior (natus saeculo 5, mortuus anno 471) dux militum Imperii Romani Orientalis erat.

FamiliaRecensere

Familia e Germanica natione orta religionis Ariani erat. Pater eius Flavius Ardaburius Asparus, consul anni 434, avus Flavius Ardaburius (consul 427) erat. Fratres Flavius Herminericus (consul 465) et Flavius Iulius Patricius (consul anni 459) erant. Ardaburius uxorem duxit et filiam Godisteam habuit.

Cursus honorumRecensere

Cum pater eius consulatum gereret, ipse praetor erat. Anno 447 ipse consulatum gessit. Anno 450 - 453 in Thracia contra barbaros feliciter pugnavit et ab imperatore Marciano patricius et magister militum per orientem nominatus est. Eodem tempore apud Damascum contra Saracenos certavit. Marciano mortuo pater et filius Ardaburius Leonem I novum imperatorem fecerunt. Anno 466 cum familia perduellionis accusatus et depositus est. Anno 471 Leo imperator eos necari iussit[1].

NotaeRecensere