Orlando furioso ('Rolandus furiosus') est carmen epicum romanticum de rebus a Rolando heroe mediaevali gestis, a Ludovico Ariosto annis a 1516 ad 1532 Italiane divulgatum.

Titulus editionis Orlando furioso anno 1536.

Ariosti carmen tertium est apud notiora quae de Rolando rebusque suis gestis enarrant, primum Carmen Rolandi Francisca lingua, quod Rolandi fama creavit, deinde Orlando innamorato(it) ('De Rolando amante') Matthaei Boiardi liber qui pium campionem (cuius fama modo caelos petendo iam struxerat), amoris humana passione invectus, ludit parodiae modo; apud ista opera notissimum est carmen Ariosti, quod maxime ludo a Boiardo inducto usum est, quod, longissimo apud tria, lepidissimum a curtensis humanitate censum est, maximeque laevitatem cum gravitate, comoediam et parodiam cum tragoediam, narrationem cum evagatione immiscere dictum est.

Argumentum

recensere

Agramans, rex Arabum Africae, invadit Europam quia pater suus Troianus interfectus erat a Carolo Magno. Exercitus regis cum exercitu Rhodomontis regis Algeriae apud Montem Albanum coniungit, deinde magnus exercitus Saracenorum Lutetiam Parisiorum obsidione claudit. Carolus Magnus, rex Francorum, principissam Sinarum Angelicam Namo Bavariae credit, quia comites palatini Rolandus Rinaldusque eam amant. Angelica, tamen, in silvas fugit.

Interea, comes palatina Bradamantis amore Rogerio, miles Saracenus, capitur et maga Melissa eam adiuvat ad liberandum Rogerium, quia tutor Rogerii, magus Atlas, eum clauserat in suo castello magico in Africa septentrionale. Castellum Atlantis plenus falsarum imaginum est sed Bradamantis habet anulum magicum Angelicae quod artes magicas abrogat et Rogerium liberat, sed hippogryps magi Atlantis militem Saracenum rapit et eum fert in insula sagae Alcinae. Hic Rogerius Astolphum, miles Anglicus qui in myrtum mutatus fuit, invenit. Maga Melissa pervenit et liberat duo milites.

Rolandus a Lutetia Parisiorum proficitur ad quaerendum Angelicam cum amico Brandimarte. Rolandus comitissam Bataviae Olympiam ex rege Frisiae Cimosco servat, sed paulo post Bireno, promissus sponsus Olympiae, eam in insulam desertam relinquit, quia ille amore capitur filiae Cimosci.

 
Rogerius et Angelica ab Ioanne Augusto Dominico Ingres anno 1819 picti.

Rogerius nunc hippogrypi praeest et in Europam redit. Angelica fugit sed ab insulanis insularum Ebudarum capitur: Angelica vicitur catenis apud scopulum ut victima Orcae, monstrum marinum, sed Rogerius cum hippogrype pervenit et eam liberat. Angelica denuo fugit et suum anulum magicum recuperat.

Etiam Rolandus apud insulas Ebudes pervenit, sed Olympiam nudam et victam apud truncum invenit. Comes palatinus in monstrum impetum facit, Orcam occidit et Olympiam servat. Rolandus suam investigationem continuat, sed inducitur in errorem et in novum castellum Atlantis pervenit, ubi milites Christiani et reges Saracenorum captivi sunt: Bradamantis, Rogerius, Gradassus, Ferracutus et Sacripas. Astolphus usque ad castellum pervenit et, percepta fraude magi Atlantis, librum magicum consulit et castellum evanescit. Igitur Astolphus captivos in fugam mandat cum suo cornu fatato.

Mortuo mago Atlante, Rolandus, Angelicam quaerens, principissam Gallaeciae Isabellam, quae Zerbinum principem Scotiae amat, e latronibus servat. Interea, Saraceni, Rhodomonte duce, in Lutetiam ingrediuntur et rex Algeriae caedem Christianorum facit.

 
Medorus et Angelica a Sebastiano Ricci anno 1720 picti.

Rinaldus, cosinus Rolandi et frater Bradamantidis, Caroli Magni auxilium fert et ille in certamine regem Saracenum Dardinellum occidit. Mortuo rege saraceno Dardinello, duo milites, Cloridanus Medorusque, recuperaturi cadaver mittuntur, sed milites Christiani, rege Zerbino duce, perveniunt et pugnam committunt: milites Zerbini Cloridanus interficiunt et vulnerant Medorus. Postea, Angelica Medorum vulneratum invenit atque eum curat. Angelica amore pulchro saraceno capitur et duo amantes in lignum arborum nomina eorum incideunt. Denique Angelica Medorum nubit et cum eo in suo regno Sinarum redit.

 
Rolandus insanus in illustratione Orlando furioso a Gustavo Doré facta.

Rolandus Mandricardum regem Tartariae sequitur, sed nomina Angelicae atque Medori invenit et insaniat quia ille Angelicam amabat. Rolandus arma et armaturam relinquit et in silvas nudus ac furiosus vagat. Zerbinus et Isabella, arma Rolandi inventa, Mandricardo occurrunt et Zerbinus interficitur a rege Tartariae. Isabella, luctum et dolorem hasta apud monasterium in Provincia pervenit, sed Rhodomontem invenit: ille relinctus erat a sua promissa sponsa, Doralice. Casta Isabella, stuprum ab illo timens, Rhodomonti dicit quae illa potionem magicam biberat et illum vulnerare eam iubet. Sic Isabella moritur et Rhodomontes sepulcrum illae prope flumen Rhodanum construet.

 
Apostolus Ioannes et Astolphus in biga Eliae in opere tectorio ab Iulio Schnorr inter annos 1822 et 1827 picto.

Lutetia liberatur a militibus Christianis et Saraceni apud Arelate fugiunt. Rhodomontes et Rolandus pugna habeunt sed comes palatinus, in flumine natans, fugit. Astolphus, nunc possessor hippogryphi, apud Aethiopiam pervenit, Harpyias e terras regi Senapi depellit et eas in spelunca Inferni claudit. Deinde, Astolphus apud Paradisum in Eden advenit et cum apostolo Ioanne in Lunam proficitur cum biga Eliae ad recuperandum sapientiam Rolandi.

Marphisa, bellatrix Saracena, Rogerium amat et illa contra Bradamantidem pugnat, sed Rogerius contra eam pugnat. Animus magi Atlantis postremum apparet et veritatem enuntiat: Marphisa ac Rogerius gemini sunt, quia pater eorum occisus erat ab Agramante, atque puellula ab Arabis rapta erat. Marphisa, iam Rogerium non amans, Baptismum petit et Christiana facitur.

Exercitus Agramantis in Africam fugit sed classem regi Africani vicitur a classe Christianorum. Agramans et Sobrinus, miles senex, in scapha fugiunt et in insulam Lopadusam perveniunt, ubi rex Sericanae Gradassus est.

Astolphus Hipponem Diarrhytum, caput regni Agramantis, armis capit. Milites Christiani captivi in Africa liberantur: inter eos Olivierius et Brandimartes sunt. Rolandus apud castra pervenit, sed Astolpus suam sapientiam eum restituit. Nunc Rolandus Angelicam iam non amat. Interea Rogerius Baptismum accipit. Rolandus, Olivierus Brandimartisque ab Hippone Diarrhyto in Lopadusam proficiscuntur et tres comites palatini pugnant contra tres Saracenos in insula: Gradassus Brandimartem interfecit sed postea Rolandus eum occidit; Olivierus vulneratur; Rolandus caput Agramantis amputat; senex Sobrinus curatur et postea Baptismum accipit.

Rinaldus adhuc Angelicam amat sed ex fonte odii bibit et suam sapientiam recuperat. Ille Rogerio occurrit, qui ab anachoreta baptizatus erat, et sororem suam Bradamantidem illo despondit. Postea Rogerius Bradamantidem uxorem ducit, sed Rhodomontes apud nuptias pervenit atque ad certamen singulare Rogerium lacessit. Duo bellatores inter eos pugnant, sed postremo rex Saracenus occiditur et animus suus ad ripas Acherontis descendit.

Versiones

recensere
 
Titulus versionis Orlando furioso a Ioanne Harington confectae (editio 3a, 1634).

Versio Anglica ab Ioanne Harington confecta anno 1591 edita est. Versio latina a Torquato Barbolani confecta anno 1756 edita est.

Picturae

recensere
 
Angelica et Medorus a Michaele Stroj anno 1833 picti.
 
Rolandus ab Augustino Alphonso Gaudar de la Verdine anno 1804 picto.

Sculpturae

recensere

Pelliculae

recensere
  1. De nomine latino vide versionem latinam operis a Torquato Barbolani confectam.

Bibliographia

recensere
  • Baillet, Roger, Le Monde poétique de l'Arioste. Essai d'interprétation du Roland furieux, L'Hermès, Lutetiae, 1977.
  • Barbolani, Cristina, Poemas caballerescos italianos, Editorial Síntesis, Matriti, 2005.
  • Cabani, Maria Cristina, Costanti ariostesche. Tecniche di ripresa e memoria interna nell'Orlando furioso, Scuola Normale Superiore, Pisae, 1990.
  • Cavallo, Jo Ann, Ariosto and Tasso : From Public Duty to Private Pleasure, University of Toronto Press, Toronto-Buffalo-London, 2004.
  • Croce, Benedetto, Ariosto, Adelphi Edizioni, Mediolani, 1991.
  • Ferroni, Giulio, Ariosto, Salerno Editrice, Romae, 2008.
  • Kisacky, Julia M., Magic in Boiardo and Ariosto, Peter Lang, Novi Eboraci, 2000.
  • Laradji, Aline, La Légende de Roland: de la genèse française à l'épuisement de la figure du héros en Italie, L'Harmattan, Lutetiae, 2008.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Fiorentiae, 1876.
  • Sangirardi, Giuseppe, Ludovico Ariosto, Le Monnier, Florentiae, 2007.
  • Villoresi, Marco, La letteratura cavalleresca. Dai cicli medievali all'Ariosto, Carocci, Romae, 2000.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Lucae, 1990.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Orlando furioso spectant.
  • Textus apud gutenberg.org (Italiane)
  • Versio Anglica Gulielmi Stewart Rose apud gutenberg.org (Anglice)
  • Versio Latina Torquati Barbolani: vol. I, vol. II (Latine)

Pinacotheca

recensere